|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus potestatem
suam quam habuit in sacramentis, non potuerit ministris communicare.
Ut enim argumentatur Augustinus, contra Maximinum, si potuit et non
voluit, invidus fuit. Sed invidia longe fuit a Christo, in quo fuit
summa plenitudo caritatis. Ergo, cum Christus non communicaverit
suam potestatem ministris, videtur quod non potuerit communicare.
2. Praeterea, super illud Ioan. XIV, maiora horum faciet,
dicit Augustinus, prorsus maius hoc esse dixerim, scilicet ut ex
impio iustus fiat, quam creare caelum et terram. Sed Christus non
potuit communicare suis discipulis quod crearent caelum et terram.
Ergo neque quod iustificent impium. Cum igitur iustificatio impii
fiat per potestatem Christi quam habet in sacramentis, videtur quod
potestatem suam quam habet in sacramentis, non potuerit ministris
communicare.
3. Praeterea, Christo inquantum est caput Ecclesiae, competit ut
ab ipso gratia derivetur ad alios, secundum illud Ioan. I, de
plenitudine eius omnes accepimus. Sed hoc non fuit aliis
communicabile, quia sic Ecclesia esset monstruosa, multa capita
habens. Ergo videtur quod Christus suam potestatem non potuerit
ministris communicare.
Sed contra est quod, super illud Ioan. I, ego nesciebam eum,
dicit Augustinus quod non noverat potestatem Baptismi ipsum dominum
habiturum et sibi retenturum. Hoc autem non ignorasset Ioannes si
talis potestas communicabilis non esset. Potuit ergo potestatem suam
Christus ministris communicare.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, Christus in sacramentis
habuit duplicem potestatem. Unam auctoritatis, quae competit ei
secundum quod Deus. Et talis potestas nulli creaturae potuit
communicari, sicut nec divina essentia. Aliam potestatem habuit
excellentiae, quae competit ei secundum quod homo. Et talem
potestatem potuit ministris communicare, dando scilicet eis tantam
gratiae plenitudinem ut eorum meritum operaretur ad sacramentorum
effectus; ut ad invocationem nominum ipsorum sanctificarentur
sacramenta; et ut ipsi possent sacramenta instituere; et sine ritu
sacramentorum effectum conferre solo imperio. Potest enim instrumentum
coniunctum, quanto fuerit fortius, tanto magis virtutem suam
instrumento separato tribuere, sicut manus baculo.
Ad primum ergo dicendum quod Christus non ex invidia praetermisit
potestatem excellentiae ministris communicare, sed propter fidelium
utilitatem, ne in homine spem ponerent, et essent diversa sacramenta,
ex quibus divisio in Ecclesia oriretur; sicut apud illos qui
dicebant, ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ut
dicitur I Cor. I.
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de potestate
auctoritatis, quae convenit Christo secundum quod est Deus. Licet
et potestas excellentiae possit auctoritas nominari per comparationem ad
alios ministros. Unde super illud I Cor. I, divisus est
Christus? Dicit Glossa quod potuit eis dare auctoritatem Baptismi,
quibus contulit ministerium.
Ad tertium dicendum quod ad hoc inconveniens evitandum, ne scilicet
multa capita in Ecclesia essent, Christus noluit potestatem suae
excellentiae ministris communicare. Si tamen communicasset, ipse
esset caput principaliter, alii vero secundario.
|
|