|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod per malos ministros
sacramenta conferri non possint. Sacramenta enim novae legis
ordinantur ad emundationem culpae et collationem gratiae. Sed mali,
cum sint immundi, non possunt alios a peccato mundare, secundum illud
Eccli. XXXIV, ab immundo quis mundabitur? Et etiam, cum
gratiam non habeant, non videtur quod gratiam conferre possint, quia
nullus dat quod non habet. Non ergo videtur quod per malos sacramenta
conferri possint.
2. Praeterea, tota virtus sacramentorum derivatur a Christo, ut
dictum est. Sed mali sunt praecisi a Christo, quia non habent
caritatem, per quam membra capiti uniuntur, secundum illud I Ioan.
IV, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Ergo
videtur quod per malos sacramenta conferri non possint.
3. Praeterea, si desit aliquid horum quae debitum est esse in
sacramentis, non perficitur sacramentum, sicut si desit debita forma
vel materia. Sed debitus minister sacramenti est ille qui caret macula
peccati, secundum illud Levit. XXI, homo de semine tuo per
familias qui habuit maculam, non offeret panes Deo tuo, nec accedet
ad ministerium eius. Ergo videtur quod, si minister sit malus, nihil
efficiatur in sacramento.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super illud Ioan. I, super
quem videris spiritum etc., quod non noverat Ioannes potestatem
Baptismi ipsum dominum habiturum et sibi retenturum, sed ministerium
plane transiturum in bonos et malos. Quid tibi facit malus minister,
ubi bonus est dominus?
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ministri Ecclesiae
instrumentaliter operantur in sacramentis, eo quod quodammodo eadem est
ratio ministri et instrumenti. Sicut autem supra dictum est,
instrumentum non agit secundum propriam formam, sed secundum virtutem
eius a quo movetur. Et ideo accidit instrumento, inquantum est
instrumentum, qualemcumque formam vel virtutem habeat, praeter id quod
exigitur ad rationem instrumenti, sicut quod corpus medici, quod est
instrumentum animae habentis artem, sit sanum vel infirmum; et sicut
quod fistula per quam transit aqua, sit argentea vel plumbea. Unde
ministri Ecclesiae possunt sacramenta conferre etiam si sint mali.
Ad primum ergo dicendum quod ministri Ecclesiae neque a peccatis
mundant homines ad sacramenta accedentes, neque gratiam conferunt, sua
virtute, sed hoc facit Christus sua potestate per eos sicut per
quaedam instrumenta. Et ideo effectus consequitur in suscipientibus
sacramenta non secundum similitudinem ministrorum, sed secundum
configurationem ad Christum.
Ad secundum dicendum quod per caritatem membra Christi uniuntur suo
capiti ut ab eo vitam recipiant, quia, ut dicitur I Ioan. III,
qui non diligit, manet in morte. Potest autem aliquis operari per
instrumentum carens vita, et a se separatum quantum ad corporis
unionem, dummodo sit coniunctum per quandam motionem, aliter enim
operatur artifex per manum, et aliter per securim. Sic igitur
Christus operatur in sacramentis et per malos, tanquam per instrumenta
carentia vita; et per bonos, tanquam per membra viventia.
Ad tertium dicendum quod aliquid est debitum esse in sacramento
dupliciter. Uno modo, sicut existens de necessitate sacramenti.
Quod quidem si desit, non perficitur sacramentum, sicut si desit
debita forma vel debita materia. Alio modo est aliquid debitum esse in
sacramento secundum quandam decentiam. Et hoc modo debitum est ut
ministri sacramentorum sint boni.
|
|