|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod mali ministrantes
sacramenta non peccent. Sicut enim ministratur Deo in sacramentis,
ita per opera caritatis, unde dicitur Heb. ult., beneficentiae et
communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus.
Sed mali non peccant si ministrent Deo in operibus caritatis,
quinimmo hoc est consulendum, secundum illud Dan. IV, consilium
meum regi placeat, peccata tua eleemosynis redime. Ergo videtur quod
mali non peccent in sacramentis ministrando.
2. Praeterea, quicumque communicat alicui in peccato, etiam ipse
est reus peccati, secundum illud Rom. I, dignus est morte non solum
qui peccatum agit, sed etiam qui consentit facientibus. Sed si mali
ministri peccent sacramenta ministrando, illi qui ab eis sacramenta
recipiunt, eis in peccato communicant. Ergo etiam ipsi peccarent.
Quod videtur inconveniens.
3. Praeterea, nullus videtur esse perplexus, quia sic homo
cogeretur desperare, quasi non posset peccatum evadere. Sed si mali
peccarent sacramenta tradendo, essent perplexi, quia etiam quandoque
peccarent si sacramenta non traderent, puta cum eis ex officio incumbit
necessitas; dicitur enim I Cor. IX, vae mihi est si non
evangelizavero, necessitas enim mihi incumbit. Quandoque etiam
propter periculum, sicut si puer, in periculo mortis existens,
offeratur alicui peccatori baptizandus. Ergo videtur quod mali non
peccent sacramenta ministrando.
Sed contra est quod Dionysius dicit, I cap. Eccles. Hier.,
quod malis non est fas neque tangere symbola, idest sacramentalia
signa. Et in epistola ad Demophilum dicit, talis, scilicet
peccator, audax videtur sacerdotalibus manum imponens; et non timet
neque verecundatur, divina praeter dignitatem exequens, et Deum
putans ignorare quod ipse in seipso cognovit; et decipere existimat
falso nomine patrem ab ipso appellatum; et audet immundas infamias non
dicam orationes, super divina signa Christiformiter enuntiare.
Respondeo dicendum quod aliquis in agendo peccat ex hoc quod operatur
non secundum quod oportet, ut patet per philosophum, in libro
Ethicorum. Dictum est autem conveniens esse ut sacramentorum ministri
sint iusti, quia ministri debent domino conformari, secundum illud
Levit. XIX, sancti eritis, quoniam ego sanctus sum; et Eccli.
X, secundum iudicem populi, sic et ministri eius. Et ideo non est
dubium quin mali exhibentes se ministros Dei et Ecclesiae in
dispensatione sacramentorum, peccent. Et quia hoc peccatum pertinet
ad irreverentiam Dei et contaminationem sanctorum, quantum est ex
parte ipsius hominis peccatoris, licet sancta secundum seipsa
incontaminabilia sint, consequens est quod tale peccatum ex genere suo
est mortale.
Ad primum ergo dicendum quod opera caritatis non sunt aliqua
consecratione sanctificata, sed ipsa pertinent ad iustitiae sanctitatem
sicut quaedam iustitiae partes. Et ideo homo qui se exhibet Deo
ministrum in operibus caritatis, si sit iustus, amplius
sanctificabitur, si vero sit peccator, per hoc ad sanctitatem
disponitur. Sed sacramenta in seipsis sanctificationem quandam habent
per mysticam consecrationem. Et ideo praeexigitur in ministro
sanctitas iustitiae, ut congruat suo ministerio. Et ideo incongrue
agit et peccat, si in peccato existens ad tale ministerium accedat.
Ad secundum dicendum quod ille qui ad sacramenta accedit, suscipit
quidem sacramentum a ministro Ecclesiae, non inquantum est talis
persona, sed inquantum est Ecclesiae minister. Et ideo, quandiu ab
Ecclesia toleratur in ministerio, ille qui ab eo suscipit
sacramentum, non communicat peccato eius, sed communicat Ecclesiae,
quae eum tanquam ministrum exhibet. Si vero ab Ecclesia non
toleretur, puta cum degradatur vel excommunicatur vel suspenditur,
peccat qui ab eo accipit sacramentum, quia communicat peccato ipsius.
Ad tertium dicendum quod ille qui est in peccato mortali, non est
perplexus simpliciter, si ex officio ei incumbat sacramenta
dispensare, quia potest poenitere de peccato et licite ministrare.
Non est autem inconveniens quod sit perplexus supposito quodam,
scilicet quod velit remanere in peccato. In articulo tamen
necessitatis non peccaret baptizando in casu in quo etiam posset laicus
dispensare. Sic enim patet quod non exhibet se ministrum Ecclesiae,
sed subvenit necessitatem patienti. Secus autem est in aliis
sacramentis, quae non sunt tantae necessitatis sicut Baptismus, ut
infra patebit.
|
|