|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod Angeli possent
sacramenta ministrare. Quidquid enim potest minister inferior, potest
et superior, sicut quidquid potest diaconus, potest et sacerdos, sed
non convertitur. Sed Angeli sunt superiores ministri in ordine
hierarchico quam etiam quicumque homines, ut patet per Dionysium, in
libro Cael. Hier. Ergo, cum homines possint ministrare in
sacramentis, videtur quod multo magis Angeli.
2. Praeterea, homines sancti assimilantur Angelis in caelo, ut
dicitur Matth. XXII. Sed aliqui sancti in caelo existentes
possunt ministrare in sacramentis, quia character sacramentalis est
indelebilis, ut dictum est. Ergo videtur quod etiam Angeli in sacris
possint ministrare.
3. Praeterea, sicut supra dictum est, Diabolus est caput malorum,
et mali sunt membra eius. Sed per malos possunt dispensari
sacramenta. Ergo videtur quod etiam per Daemones.
Sed contra est quod dicitur Heb. V, omnis pontifex, ex hominibus
assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum. Sed
Angeli boni vel mali non sunt ex hominibus. Ergo ipsi non
constituuntur ministri in his quae sunt ad Deum, idest in
sacramentis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, tota virtus
sacramentorum a passione Christi derivatur, quae est Christi secundum
quod homo. Cui in natura conformantur homines, non autem Angeli,
sed potius secundum passionem dicitur modico ab Angelis minoratus, ut
patet Heb. II. Et ideo ad homines pertinet dispensare sacramenta
et in eis ministrare, non autem ad Angelos. Sciendum tamen quod,
sicut Deus virtutem suam non alligavit sacramentis quin possit sine
sacramentis effectum sacramentorum conferre, ita etiam virtutem suam
non alligavit Ecclesiae ministris, quin etiam Angelis possit virtutem
tribuere ministrandi in sacramentis. Et quia boni Angeli sunt nuntii
veritatis, si aliquod sacramentale ministerium a bonis Angelis
perficeretur, esset ratum habendum, quia deberet constare hoc fieri
voluntate divina, sicut quaedam templa dicuntur angelico ministerio
consecrata. Si vero Daemones, qui sunt spiritus mendacii, aliquod
sacramentale ministerium exhiberent, non esset ratum habendum.
Ad primum ergo dicendum quod illud quod faciunt homines inferiori
modo, scilicet per sacramenta sensibilia, quae sunt proportionata
naturae ipsorum, faciunt Angeli, tanquam superiores ministri,
superiori modo, scilicet invisibiliter purgando, illuminando et
perficiendo.
Ad secundum dicendum quod sancti qui sunt in caelo, sunt similes
Angelis quantum ad participationem gloriae, non autem quantum ad
conditionem naturae. Et per consequens neque quantum ad sacramenta.
Ad tertium dicendum quod mali homines non habent quod possint
ministrare in sacramentis ex hoc quod per malitiam sunt membra
Diaboli. Et ideo non sequitur quod Diabolus, qui est eorum caput,
magis hoc possit.
|
|