|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod intentio ministri non
requiratur ad perfectionem sacramenti. Minister enim in sacramento
instrumentaliter operatur. Sed actio non perficitur secundum
intentionem instrumenti, sed secundum intentionem principalis agentis.
Ergo intentio ministri non requiritur ad perfectionem sacramenti.
2. Praeterea, non potest homini esse nota intentio alterius. Si
igitur intentio ministri requiratur ad perfectionem sacramenti, non
posset homini ad sacramentum accedenti esse notum quod sacramentum
suscepisset. Et ita non posset habere certitudinem salutis, praecipue
cum quaedam sacramenta sint de necessitate salutis, ut infra dicetur.
3. Praeterea, intentio hominis non potest esse ad id circa quod non
est attentus. Sed aliquando illi qui in sacramentis ministrant, non
attendunt ad ea quae dicunt vel faciunt, alia cogitantes. Ergo,
secundum hoc, non perficitur sacramentum, propter intentionis
defectum.
Sed contra est quod ea quae sunt praeter intentionem, sunt casualia.
Quod non est dicendum de operatione sacramentorum. Ergo sacramenta
requirunt intentionem ministri.
Respondeo dicendum quod, quando aliquid se habet ad multa, oportet
quod per aliquid determinetur ad unum, si illud effici debeat. Ea
vero quae in sacramentis aguntur, possunt diversimode agi, sicut
ablutio aquae, quae fit in Baptismo, potest ordinari et ad munditiam
corporalem, et ad sanitatem corporalem, et ad ludum et ad multa alia
huiusmodi. Et ideo oportet quod determinetur ad unum, idest ad
sacramentalem effectum, per intentionem abluentis. Et haec intentio
exprimitur per verba quae in sacramentis dicuntur, puta cum dicit, ego
te baptizo in nomine patris, et cetera.
Ad primum ergo dicendum quod instrumentum inanimatum non habet aliquam
intentionem respectu effectus, sed loco intentionis est motus quo
movetur a principali agente. Sed instrumentum animatum, sicut est
minister, non solum movetur, sed etiam quodammodo movet seipsum,
inquantum sua voluntate movet membra ad operandum. Et ideo requiritur
eius intentio, qua se subiiciat principali agenti, ut scilicet
intendat facere quod facit Christus et Ecclesia.
Ad secundum dicendum quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim
dicunt quod requiritur mentalis intentio in ministro, quae si desit,
non perficitur sacramentum. Sed hunc defectum in pueris, qui non
habent intentionem accedendi ad sacramentum, supplet Christus, qui
interius baptizat. In adultis autem, quia intendunt sacramenta
suscipere, supplet illum defectum fides et devotio. Sed hoc satis
posset dici quantum ad ultimum effectum, qui est iustificatio a
peccatis, sed quantum ad effectum qui est res et sacramentum, scilicet
quantum ad characterem, non videtur quod per devotionem accedentis
possit suppleri; quia character nunquam imprimitur nisi per
sacramentum. Et ideo alii melius dicunt quod minister sacramenti agit
in persona totius Ecclesiae, cuius est minister; in verbis autem quae
proferuntur, exprimitur intentio Ecclesiae; quae sufficit ad
perfectionem sacramenti, nisi contrarium exterius exprimatur ex parte
ministri et recipientis sacramentum.
Ad tertium dicendum quod, licet ille qui aliud cogitat, non habeat
actualem intentionem, habet tamen habitualem, quae sufficit ad
perfectionem sacramenti, puta si, cum sacerdos accedit ad
baptizandum, intendit facere circa baptizandum quod facit Ecclesia.
Unde, si postea in ipso exercitio actus cogitatio eius ad alia
rapiatur, ex virtute primae intentionis perficitur sacramentum.
Quamvis studiose curare debeat sacramenti minister ut etiam actualem
intentionem adhibeat. Sed hoc non totaliter est positum in hominis
potestate, quia praeter intentionem, cum homo vult multum intendere,
incipit alia cogitare; secundum illud Psalmi, cor meum dereliquit
me.
|
|