|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non debeant esse septem
sacramenta. Sacramenta enim efficaciam habent ex virtute divina, et
ex virtute passionis Christi. Sed una est virtus divina, et una est
Christi passio, una enim oblatione consummavit sanctificatos in
sempiternum, ut dicitur Heb. X. Ergo non debuit esse nisi unum
sacramentum.
2. Praeterea, sacramentum ordinatur contra defectum peccati. Hic
autem est duplex, scilicet poena et culpa. Ergo sufficeret esse duo
sacramenta.
3. Praeterea, sacramenta pertinent ad actiones ecclesiasticae
hierarchiae, ut patet per Dionysium. Sed, sicut ipse dicit, tres
sunt actiones hierarchicae, purgatio, illuminatio et perfectio. Ergo
non debent esse nisi tria sacramenta.
4. Praeterea, Augustinus dicit, XIX contra Faustum,
sacramenta novae legis sunt numero pauciora quam sacramenta veteris
legis. Sed in veteri lege non erat aliquod sacramentum quod
responderet confirmationi et extremae unctioni. Ergo neque debent
numerari inter sacramenta novae legis.
5. Praeterea, luxuria non est gravius inter cetera peccata, ut
patet ex his quae in secunda parte dicta sunt. Sed contra alia peccata
non instituitur aliquod sacramentum. Ergo neque contra luxuriam debuit
institui sacramentum matrimonii.
1. Sed contra, videtur quod sint plura sacramenta. Sacramenta enim
dicuntur quaedam sacra signa. Sed multae aliae sanctificationes fiunt
in Ecclesia secundum sensibilia signa, sicut aqua benedicta,
consecratio altaris, et alia huiusmodi. Ergo sunt plura sacramenta
quam septem.
2. Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit quod sacramenta veteris
legis fuerunt oblationes, decimae et sacrificia. Sed sacrificium
Ecclesiae est unum sacramentum, quod dicitur Eucharistia. Ergo
etiam oblationes et decimae debent dici sacramenta.
3. Praeterea, tria sunt genera peccatorum, originale, mortale et
veniale. Sed contra originale peccatum ordinatur Baptismus; contra
mortale autem poenitentia. Ergo deberet esse aliud, praeter septem,
quod ordinetur contra veniale.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ordinantur
sacramenta Ecclesiae ad duo, scilicet, ad perficiendum hominem in his
quae pertinent ad cultum Dei secundum religionem Christianae vitae;
et etiam in remedium contra defectum peccati. Utroque autem modo
convenienter ponuntur septem sacramenta. Vita enim spiritualis
conformitatem aliquam habet ad vitam corporalem, sicut et cetera
corporalia similitudinem quandam spiritualium habent. In vita autem
corporali dupliciter aliquis perficitur, uno modo, quantum ad personam
propriam; alio modo, per respectum ad totam communitatem societatis in
qua vivit, quia homo naturaliter est animal sociale. Respectu autem
sui ipsius perficitur homo in vita corporali dupliciter, uno modo, per
se, acquirendo scilicet aliquam vitae perfectionem; alio modo, per
accidens, scilicet removendo impedimenta vitae, puta aegritudines,
vel aliquid huiusmodi. Per se autem perficitur corporalis vita
tripliciter. Primo quidem, per generationem, per quam homo incipit
esse et vivere. Et loco huius in spirituali vita est Baptismus, qui
est spiritualis regeneratio, secundum illud ad Tit. III, per
lavacrum regenerationis, et cetera. Secundo, per augmentum, quo
aliquis perducitur ad perfectam quantitatem et virtutem. Et loco huius
in spirituali vita est confirmatio, in qua datur spiritus sanctus ad
robur. Unde dicitur discipulis iam baptizatis, Luc. ult., sedete
in civitate quousque induamini virtute ex alto. Tertio, per
nutritionem, qua conservatur in homine vita et virtus. Et loco huius
in spirituali vita est Eucharistia. Unde dicitur Ioan. VI, nisi
manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non
habebitis vitam in vobis. Et hoc quidem sufficeret homini si haberet
et corporaliter et spiritualiter impassibilem vitam, sed quia homo
incurrit interdum et corporalem infirmitatem et spiritualem, scilicet
peccatum, ideo necessaria est homini curatio ab infirmitate. Quae
quidem est duplex. Una quidem est sanatio, quae sanitatem restituit.
Et loco huius in spirituali vita est poenitentia, secundum illud
Psalmi, sana animam meam, quia peccavi tibi. Alia autem est
restitutio valetudinis pristinae per convenientem diaetam et
exercitium. Et loco huius in spirituali vita est extrema unctio, quae
removet peccatorum reliquias, et hominem paratum reddit ad finalem
gloriam. Unde dicitur Iac. V, et si in peccatis sit, dimittetur
ei. Perficitur autem homo in ordine ad totam communitatem dupliciter.
Uno modo, per hoc quod accipit potestatem regendi multitudinem, et
exercendi actus publicos. Et loco huius in spirituali vita est
sacramentum ordinis, secundum illud Heb. VII, quod sacerdotes
hostias offerunt non solum pro se, sed etiam pro populo. Secundo,
quantum ad naturalem propagationem. Quod fit per matrimonium, tam in
corporali quam in spirituali vita, eo quod est non solum sacramentum,
sed naturae officium. Ex his etiam patet sacramentorum numerus
secundum quod ordinantur contra defectum peccati. Nam Baptismus
ordinatur contra carentiam vitae spiritualis; confirmatio contra
infirmitatem animi quae in nuper natis invenitur; Eucharistia contra
labilitatem animi ad peccandum; poenitentia contra actuale peccatum
post Baptismum commissum; extrema unctio contra reliquias peccatorum,
quae scilicet non sunt sufficienter per poenitentiam sublatae, aut ex
negligentia aut ex ignorantia; ordo contra dissolutionem multitudinis;
matrimonium in remedium contra concupiscentiam personalem, et contra
defectum multitudinis qui per mortem accidit. Quidam vero accipiunt
numerum sacramentorum per quandam adaptationem ad virtutes, et ad
defectus culparum et poenalitatum, dicentes quod fidei respondet
Baptismus, et ordinatur contra culpam originalem; spei extrema
unctio, et ordinatur contra culpam venialem; caritati Eucharistia,
et ordinatur contra poenalitatem malitiae; prudentiae ordo, et
ordinatur contra ignorantiam; iustitiae poenitentia, et ordinatur
contra peccatum mortale; temperantiae matrimonium, et ordinatur contra
concupiscentiam; fortitudini confirmatio, et ordinatur contra
infirmitatem.
Ad primum ergo dicendum quod idem agens principale utitur diversis
instrumentis ad diversos effectus, secundum congruentiam operum. Et
similiter virtus divina et passio Christi operatur in nobis per diversa
sacramenta quasi per diversa instrumenta.
Ad secundum dicendum quod culpa et poena diversitatem habent et
secundum speciem, inquantum sunt diversae species culparum et
poenarum; et secundum diversos hominum status et habitudines. Et
secundum hoc oportuit multiplicari sacramenta, ut ex dictis patet.
Ad tertium dicendum quod in actionibus hierarchicis considerantur et
agentes, et recipientes, et actiones. Agentes autem sunt ministri
Ecclesiae. Ad quos pertinet ordinis sacramentum. Recipientes autem
sunt illi qui ad sacramenta accedunt. Qui producuntur per
matrimonium. Actiones autem sunt purgatio, illuminatio et perfectio.
Sed sola purgatio non potest esse sacramentum novae legis, quod
gratiam confert, sed pertinet ad quaedam sacramentalia, quae sunt
catechismus et exorcismus. Purgatio autem et illuminatio simul,
secundum Dionysium, pertinet ad Baptismum, et, propter recidivum,
secundario pertinet ad poenitentiam et extremam unctionem. Perfectio
autem, quantum ad virtutem quidem, quae est quasi perfectio formalis,
pertinet ad confirmationem, quantum autem ad consecutionem finis,
pertinet ad Eucharistiam.
Ad quartum dicendum quod in sacramento confirmationis datur plenitudo
spiritus sancti ad robur; in extrema autem unctione praeparatur homo ut
recipiat immediate gloriam; quorum neutrum competit veteri testamento.
Et ideo nihil potuit his sacramentis in veteri lege respondere.
Nihilominus tamen sacramenta veteris legis fuerunt plura numero,
propter diversitatem sacrificiorum et caeremoniarum.
Ad quintum dicendum quod contra concupiscentiam venereorum oportuit
specialiter remedium adhiberi per aliquod sacramentum, primo quidem,
quia per huiusmodi concupiscentiam non solum vitiatur persona, sed
etiam natura; secundo, propter vehementiam eius, qua rationem
absorbet.
Ad sextum dicendum quod aqua benedicta et aliae consecrationes non
dicuntur sacramenta, quia non perducunt ad sacramenti effectum, qui
est gratiae consecutio. Sed sunt dispositiones quaedam ad sacramenta,
vel removendo prohibens, sicut aqua benedicta ordinatur contra insidias
Daemonum, et contra peccata venialia; vel idoneitatem quandam
faciendo ad sacramenti perceptionem, sicut consecratur altare et vasa
propter reverentiam Eucharistiae.
Ad septimum dicendum quod oblationes et decimae erant, tam in lege
naturae quam in lege Moysi, ordinatae non solum in subsidium
ministrorum et pauperum, sed etiam in figuram, et ideo erant
sacramenta. Nunc autem non remanserunt inquantum sunt figuralia, et
ideo non sunt sacramenta.
Ad octavum dicendum quod ad deletionem venialis peccati non requiritur
infusio gratiae. Unde, cum in quolibet sacramento novae legis gratia
infundatur, nullum sacramentum novae legis instituitur directe contra
veniale; quod tollitur per quaedam sacramentalia, puta per aquam
benedictam, et alia huiusmodi. Quidam tamen dicunt extremam unctionem
contra veniale peccatum ordinari. Sed de hoc suo loco dicetur.
|
|