|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
sacramenta ordinentur secundum modum praedictum. Ut enim apostolus
dicit, I Cor. XV, prius est quod est animale, deinde quod
spirituale. Sed per matrimonium generatur homo prima generatione,
quae est animalis, per Baptismum autem regeneratur homo secunda
generatione quae est spiritualis. Ergo matrimonium debet praecedere
Baptismum.
2. Praeterea, per sacramentum ordinis aliquis accipit potestatem
agendi actiones sacramentales. Sed agens est prior sua actione. Ergo
ordo debet praecedere Baptismum et alia sacramenta.
3. Praeterea, Eucharistia est spirituale nutrimentum, confirmatio
autem comparatur augmento. Nutrimentum autem est causa augmenti, et
per consequens prius. Ergo Eucharistia est prior confirmatione.
4. Praeterea, poenitentia praeparat hominem ad Eucharistiam. Sed
dispositio praecedit perfectionem. Ergo poenitentia debet praecedere
Eucharistiam.
5. Praeterea, quod est propinquius fini ultimo, est posterius.
Sed extrema unctio, inter omnia sacramenta, propinquior est ultimo
fini beatitudinis. Ergo debet habere ultimum locum inter sacramenta.
In contrarium est quod communiter ordinantur ab omnibus sacramenta
sicut dictum est.
Respondeo dicendum quod ratio ordinis sacramentorum apparet ex his quae
supra dicta sunt. Nam sicut unum est prius quam multitudo, ita
sacramenta quae ordinantur ad perfectionem unius personae, naturaliter
praecedunt ea quae ordinantur ad perfectionem multitudinis. Et ideo
ultimo inter sacramenta ponuntur ordo et matrimonium, quae ordinantur
ad multitudinis perfectionem, matrimonium tamen post ordinem, eo quod
minus participat de ratione spiritualis vitae, ad quam ordinantur
sacramenta. Inter ea vero quae ordinantur ad perfectionem unius
personae, naturaliter sunt priora illa quae per se ordinantur ad
perfectionem spiritualis vitae, quam illa quae ordinantur per
accidens, scilicet ad removendum nocivum accidens superveniens,
cuiusmodi sunt poenitentia et extrema unctio. Posterior tamen est
naturaliter extrema unctio, quae conservat sanationem quam poenitentia
inchoat. Inter alia vero tria, manifestum est quod Baptismus, qui
est spiritualis regeneratio, est primum; et deinde confirmatio, quae
ordinatur ad formalem perfectionem virtutis; et postmodum
Eucharistia, quae ordinatur ad perfectionem finis.
Ad primum ergo dicendum quod matrimonium, secundum quod ordinatur ad
animalem vitam, est naturae officium. Sed secundum quod habet aliquid
spiritualitatis, est sacramentum. Et quia minimum habet de
spiritualitate, ultimo ponitur inter sacramenta.
Ad secundum dicendum quod, ad hoc quod aliquid sit agens,
praesupponitur quod sit in se perfectum. Et ideo priora sunt
sacramenta quibus aliquis in seipso perficitur, quam sacramentum
ordinis, in quo aliquis constituitur perfector aliorum.
Ad tertium dicendum quod nutrimentum et praecedit augmentum, sicut
causa eius; et subsequitur augmentum, sicut conservans hominem in
perfecta quantitate et virtute. Et ideo potest Eucharistia praemitti
confirmationi, ut Dionysius facit, in libro Eccl. Hier., et
potest postponi, sicut Magister facit, in IV sententiarum.
Ad quartum dicendum quod ratio illa recte procederet si poenitentia ex
necessitate requireretur ut praeparatoria ad Eucharistiam. Sed hoc
non est verum, nam si aliquis esset sine peccato mortali, non
indigeret poenitentia ad sumptionem Eucharistiae. Et sic patet quod
per accidens poenitentia praeparat ad Eucharistiam, scilicet,
supposito peccato. Unde dicitur II Paral. ult., tu, domine
iustorum, non posuisti poenitentiam iustis.
Ad quintum dicendum quod extrema unctio, propter rationem inductam,
est ultimum inter sacramenta quae ordinantur ad perfectionem unius
personae.
|
|