|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacramentum
Eucharistiae non sit potissimum inter sacramenta. Bonum enim commune
potius est quam bonum unius, ut dicitur I Ethic. Sed matrimonium
ordinatur ad bonum commune speciei humanae per viam generationis,
sacramentum autem Eucharistiae ordinatur ad bonum proprium sumentis.
Ergo non est potissimum sacramentorum.
2. Praeterea, digniora sacramenta esse videntur quae per maiorem
ministrum conferuntur. Sed sacramentum confirmationis et sacramentum
ordinis non conferuntur nisi per episcopum, qui est maior minister quam
simplex minister, qui est sacerdos, per quem confertur Eucharistiae
sacramentum. Ergo illa sacramenta sunt potiora.
3. Praeterea, sacramenta tanto sunt potiora quanto maiorem virtutem
habent. Sed quaedam sacramenta imprimunt characterem, scilicet
Baptismus, confirmatio et ordo, quod non facit Eucharistia. Ergo
illa sacramenta sunt potiora.
4. Praeterea, illud videtur esse potius ex quo alia dependent et non
e converso. Sed ex Baptismo dependet Eucharistia, non enim potest
aliquis Eucharistiam accipere nisi fuerit baptizatus. Ergo Baptismus
est potior Eucharistia.
Sed contra est quod Dionysius dicit, III cap. Eccles. Hier.,
quod non contingit aliquem perfici perfectione hierarchica nisi per
divinissimam Eucharistiam. Ergo hoc sacramentum potissimum et
perfectivum est omnium aliorum.
Respondeo dicendum quod, simpliciter loquendo, sacramentum
Eucharistiae est potissimum inter alia sacramenta. Quod quidem
tripliciter apparet. Primo quidem, ex eo quod in eo continetur ipse
Christus substantialiter, in aliis autem sacramentis continetur
quaedam virtus instrumentalis participata a Christo, ut ex supra
dictis patet. Semper autem quod est per essentiam, potius est eo quod
est per participationem. Secundo hoc apparet ex ordine sacramentorum
ad invicem, nam omnia alia sacramenta ordinari videntur ad hoc
sacramentum sicut ad finem. Manifestum est enim quod sacramentum
ordinis ordinatur ad Eucharistiae consecrationem. Sacramentum vero
Baptismi ordinatur ad Eucharistiae receptionem. In quo etiam
perficitur aliquis per confirmationem, ut non vereatur se subtrahere a
tali sacramento. Per poenitentiam etiam et extremam unctionem
praeparatur homo ad digne sumendum corpus Christi. Matrimonium autem
saltem sua significatione attingit hoc sacramentum, inquantum
significat coniunctionem Christi et Ecclesiae, cuius unitas per
sacramentum Eucharistiae figuratur, unde et apostolus dicit, Ephes.
V, sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in
Ecclesia. Tertio hoc apparet ex ritu sacramentorum. Nam fere omnia
sacramenta in Eucharistia consummantur, ut dicit Dionysius, III
cap. Eccles. Hier., sicut patet quod ordinati communicant, et
etiam baptizati si sint adulti. Aliorum autem sacramentorum comparatio
ad invicem potest esse multipliciter. Nam in via necessitatis,
Baptismus est potissimum sacramentorum; in via autem perfectionis,
sacramentum ordinis; medio autem modo se habet sacramentum
confirmationis. Sacramentum vero poenitentiae et extremae unctionis
sunt inferioris gradus a praedictis sacramentis, quia, sicut dictum
est, ordinantur ad vitam Christianam non per se, sed quasi per
accidens, scilicet in remedium supervenientis defectus. Inter quae
tamen extrema unctio comparatur ad poenitentiam sicut confirmatio ad
Baptismum, ita scilicet quod poenitentia est maioris necessitatis,
sed extrema unctio est maioris perfectionis.
Ad primum ergo dicendum quod matrimonium ordinatur ad bonum commune
corporaliter. Sed bonum commune spirituale totius Ecclesiae
continetur substantialiter in ipso Eucharistiae sacramento.
Ad secundum dicendum quod per ordinem et confirmationem deputantur
fideles Christi ad aliqua specialia officia, quod pertinet ad officium
principis. Et ideo tradere huiusmodi sacramenta pertinet ad solum
episcopum, qui est quasi princeps in Ecclesia. Per sacramentum vero
Eucharistiae non deputatur homo ad aliquod officium, sed magis hoc
sacramentum est finis omnium officiorum, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod character sacramentalis, sicut supra dictum
est, quaedam participatio est sacerdotii Christi. Unde sacramentum
quod ipsum Christum coniungit homini, est dignius sacramento quod
imprimit Christi characterem.
Ad quartum dicendum quod ratio illa procedit ex parte necessitatis.
Sic enim Baptismus, cum sit maximae necessitatis, est potissimum
sacramentorum. Sicut ordo et confirmatio habent quandam excellentiam
ratione ministerii; et matrimonium ratione significationis. Nihil
enim prohibet aliquid esse secundum quid dignius, quod tamen non est
dignius simpliciter.
|
|