|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod omnia sacramenta sunt de
necessitate salutis. Id enim quod non est necessarium, videtur esse
superfluum. Sed nullum sacramentum est superfluum, quia Deus nihil
facit frustra. Ergo omnia sacramenta sunt de necessitate salutis.
2. Praeterea, sicut de Baptismo dicitur, nisi quis renatus fuerit
ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei, ita de
Eucharistia dicitur, Ioan. VI, nisi manducaveritis carnem filii
hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
Ergo, sicut Baptismus est sacramentum necessitatis, ita et
Eucharistia.
3. Praeterea, sine sacramento Baptismi potest aliquis salvus
fieri, dummodo non contemptus religionis, sed necessitas sacramentum
excludat, ut infra dicetur. Sed in quolibet sacramento contemptus
religionis impedit hominis salutem. Ergo, pari ratione, omnia
sacramenta sunt de necessitate salutis.
Sed contra est quod pueri salvantur per solum Baptismum, sine aliis
sacramentis.
Respondeo dicendum quod necessarium respectu finis, de quo nunc
loquimur, dicitur aliquid dupliciter. Uno modo, sine quo non potest
esse finis, sicut cibus est necessarius vitae humanae. Et hoc est
simpliciter necessarium ad finem. Alio modo dicitur esse necessarium
id sine quo non habetur finis ita convenienter, sicut equus necessarius
est ad iter. Hoc autem non est simpliciter necessarium ad finem.
Primo igitur modo necessitatis sunt tria sacramenta necessaria. Duo
quidem personae singulari, Baptismus quidem simpliciter et absolute;
poenitentia autem, supposito peccato mortali post Baptismum.
Sacramentum autem ordinis est necessarium Ecclesiae, quia, ubi non
est gubernator, populus corruet, ut dicitur Proverb. XI. Sed
secundo modo sunt necessaria alia sacramenta. Nam confirmatio perficit
Baptismum quodammodo; extrema unctio poenitentiam; matrimonium vero
Ecclesiae multitudinem per propagationem conservat.
Ad primum ergo dicendum quod ad hoc quod aliquid non sit superfluum,
sufficit necessarium primo vel secundo modo. Et sic sunt necessaria
sacramenta, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod illud verbum domini est intelligendum de
spirituali manducatione, et non de sola sacramentali, ut Augustinus
exponit, super Ioannem.
Ad tertium dicendum quod, licet omnium sacramentorum contemptus sit
saluti contrarius, non tamen est contemptus sacramenti ex hoc quod
aliquis non curat accipere sacramentum quod non est de necessitate
salutis. Alioquin qui non accipiunt ordinem, et qui non contrahunt
matrimonium, contemnerent huiusmodi sacramenta.
|
|