|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod Baptismus possit
iterari. Baptismus enim videtur institutus ad ablutionem peccatorum.
Sed peccata iterantur. Ergo multo magis Baptismus debet iterari,
quia misericordia Christi transcendit hominis culpam.
2. Praeterea, Ioannes Baptista praecipue fuit a Christo
commendatus, cum de eo dictum sit, Matth. XI, inter natos
mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista. Sed baptizati a Ioanne
iterum rebaptizantur, ut habetur Act. XIX, ubi dicitur quod
Paulus baptizavit eos qui erant baptizati Baptismo Ioannis. Ergo
multo fortius illi qui sunt baptizati ab haereticis vel peccatoribus,
sunt rebaptizandi.
3. Praeterea, in Nicaeno Concilio statutum est, si quis
confugeret ad Ecclesiam Catholicam de Paulianistis et Cataphrygis,
baptizari eos debere. Videtur autem esse eadem ratio de haereticis
aliis. Ergo baptizati ab haereticis debent esse rebaptizati.
4. Praeterea, Baptismus est necessarius ad salutem. Sed de
quibusdam baptizatis aliquando dubitatur an sint baptizati. Ergo
videtur quod debeant iterum rebaptizari.
5. Praeterea, Eucharistia est perfectius sacramentum quam
Baptismus, ut supra dictum est. Sed sacramentum Eucharistiae
iteratur. Ergo multo magis Baptismus potest iterari.
Sed contra est quod dicitur Ephes. IV, una fides, unum
Baptisma.
Respondeo dicendum quod Baptismus iterari non potest. Primo quidem,
quia Baptismus est quaedam spiritualis regeneratio, prout scilicet
aliquis moritur veteri vitae, et incipit novam vitam agere. Unde
dicitur Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu
sancto, non potest videre regnum Dei. Unius autem non est nisi una
generatio. Et ideo non potest Baptismus iterari, sicut nec carnalis
generatio. Unde Augustinus dicit, super illud Ioan. III,
nunquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci, sic
tu, inquit, intellige nativitatem spiritus, quo modo intellexit
Nicodemus nativitatem carnis. Quo modo enim uterus non potest
repeti, sic nec Baptismus. Secundo, quia in morte Christi
baptizamur, per quam morimur peccato et resurgimus in novitatem vitae.
Christus autem semel tantum mortuus est. Et ideo nec Baptismus
iterari debet. Propter quod, Heb. VI, contra quosdam rebaptizari
volentes dicitur, rursus crucifigentes sibimetipsis filium Dei, ubi
Glossa dicit, una Christi mors unum Baptisma consecravit. Tertio,
quia Baptismus imprimit characterem, qui est indelebilis, et cum
quadam consecratione datur. Unde, sicut aliae consecrationes non
iterantur in Ecclesia, ita nec Baptismus. Et hoc est quod
Augustinus dicit, in II contra epistolam Parmeniani, quod
character militaris non repetitur; et quod non minus haeret sacramentum
Christi quam corporalis haec nota, cum videamus nec apostatas carere
Baptismate, quibus utique per poenitentiam redeuntibus non
restituitur. Quarto, quia Baptismus principaliter datur contra
originale peccatum. Et ideo, sicut originale peccatum non iteratur,
ita etiam nec Baptismus iteratur, quia, ut dicitur Rom. V, sicut
per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic per unius
iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae.
Ad primum ergo dicendum quod Baptismus operatur in virtute passionis
Christi, sicut supra dictum est. Et ideo, sicut peccata sequentia
virtutem passionis Christi non auferunt, ita etiam non auferunt
Baptismum, ut necesse sit ipsum iterari, sed, poenitentia
superveniente, tollitur peccatum, quod impediebat effectum Baptismi.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super illud
Ioan. I, sed ego nesciebam eum, ecce, post Ioannem baptizatum
est, post homicidam non est baptizatum, quia Ioannes dedit Baptismum
suum, homicida dedit Baptismum Christi; quia sacramentum tam sanctum
est ut nec homicida ministrante polluatur.
Ad tertium dicendum quod Pauliani et Cataphrygae non baptizabant in
nomine Trinitatis. Unde Gregorius dicit, scribens Quirico
episcopo, hi haeretici qui in Trinitatis nomine minime baptizantur,
sicut sunt Bonosiani et Cataphrygae, qui scilicet idem sentiebant cum
Paulianis, quia et isti Christum Deum non credunt, existimantes
scilicet ipsum esse purum hominem, et isti, scilicet Cataphrygae,
spiritum sanctum perverso sensu esse purum hominem, Montanum
scilicet, credunt, qui cum ad sanctam Ecclesiam veniunt,
baptizantur, quia Baptisma non fuit quod, in errore positi, sanctae
Trinitatis nomine minime perceperunt. Sed, sicut in regulis
ecclesiasticis dicitur, si qui apud illos haereticos baptizati sunt qui
in sanctae Trinitatis confessione baptizant, et veniunt ad Catholicam
fidem, recipiantur ut baptizati.
Ad quartum dicendum quod, sicut dicit decretalis Alexandri III,
de quibus dubium est an baptizati fuerint, baptizentur his verbis
praemissis, si baptizatus es, non te rebaptizo, sed si non baptizatus
es, ego te baptizo, et cetera. Non enim videtur iterari quod
nescitur esse factum.
Ad quintum dicendum quod utrumque sacramentum, scilicet Baptismi et
Eucharistiae, est repraesentativum dominicae mortis et passionis,
aliter tamen et aliter. Nam in Baptismo commemoratur mors Christi
inquantum homo Christo commoritur ut in novam vitam regeneretur. Sed
in sacramento Eucharistiae commemoratur mors Christi inquantum ipse
Christus passus exhibetur nobis quasi paschale convivium, secundum
illud I Cor. V, Pascha nostrum immolatus est Christus, itaque
epulemur. Et quia homo semel nascitur, multoties autem cibatur,
semel tantum datur Baptismus, multoties autem Eucharistia.
|
|