|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod non sit conveniens ritus
quo Ecclesia utitur in baptizando. Ut enim dicit Chrysostomus,
nunquam aquae Baptismi purgare peccata credentium possent, nisi tactu
dominici corporis sanctificatae fuissent. Hoc autem factum fuit in
Baptismo Christi, qui celebratur in festo Epiphaniae. Ergo magis
deberet celebrari solemnis Baptismus in festo Epiphaniae quam in
vigilia Paschae et in vigilia Pentecostes.
2. Praeterea, ad idem sacramentum non videtur pertinere diversarum
materierum usus. Sed ab Baptismum pertinet ablutio aquae.
Inconvenienter igitur ille qui baptizatur bis inungitur oleo sancto,
primum in pectore, deinde inter scapulas, tertio, chrismate in
vertice.
3. Praeterea, in Christo Iesu non est masculus neque femina,
barbarus et Scytha, et eadem ratione nec aliquae aliae huiusmodi
differentiae. Multo igitur minus diversitas vestium aliquid operatur
in fide Christi. Inconvenienter ergo baptizatis traditur candida
vestis.
4. Praeterea, sine huiusmodi observantiis potest Baptismus
celebrari. Haec igitur quae dicta sunt, videntur esse superflua, et
ita inconvenienter ab Ecclesia instituta esse in ritu Baptismi.
Sed contra est quod Ecclesia regitur spiritu sancto, qui nihil
inordinatum operatur.
Respondeo dicendum quod in sacramento Baptismi aliquid agitur quod est
de necessitate sacramenti, et aliquid est quod ad quandam solemnitatem
sacramenti pertinet. De necessitate quidem sacramenti est et forma,
quae designat principalem causam sacramenti; et minister, qui est
causa instrumentalis; et usus materiae, scilicet ablutio in aqua,
quae designat principalem sacramenti effectum. Cetera vero omnia quae
in ritu baptizandi observat Ecclesia, magis pertinent ad quandam
solemnitatem sacramenti. Quae quidem adhibentur sacramento propter
tria. Primo quidem, ad excitandam devotionem fidelium, et
reverentiam ad sacramentum. Si enim simpliciter fieret ablutio in
aqua, absque solemnitate, de facili ab aliquibus aestimaretur quasi
quaedam communis ablutio. Secundo, ad fidelium instructionem.
Simplices enim, qui litteris non erudiuntur, oportet erudire per
aliqua sensibilia signa, puta per picturas, et aliqua huiusmodi. Et
per hunc modum per ea quae in sacramentis aguntur, vel instruuntur,
vel sollicitantur ad quaerendum de his quae per huiusmodi sensibilia
signa significantur. Et ideo, quia, praeter principalem sacramenti
effectum, oportet quaedam alia scire circa Baptismum, conveniens fuit
ut etiam quibusdam exterioribus signis repraesentarentur. Tertio,
quia per orationes et benedictiones et alia huiusmodi cohibetur vis
Daemonis ab impedimento sacramentalis effectus.
Ad primum ergo dicendum quod Christus in Epiphania baptizatus est
Baptismo Ioannis, ut supra dictum est, quo quidem Baptismo non
baptizantur fideles, sed potius Baptismo Christi. Qui quidem habet
efficaciam ex passione Christi, secundum illud Rom. VI, quicumque
baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus; et
ex spiritu sancto, secundum illud Ioan. III, nisi quis renatus
fuerit ex aqua et spiritu sancto. Et ideo solemnis Baptismus agitur
in Ecclesia et in vigilia Paschae, quando fit commemoratio dominicae
sepulturae, et resurrectionis eiusdem; propter quod et dominus post
resurrectionem praeceptum de Baptismo discipulis dedit, ut habetur
Matth. ult., et in vigilia Pentecostes, quando incipit celebrari
solemnitas spiritus sancti; unde et apostoli leguntur ipso die
Pentecostes, quo spiritum sanctum receperant, tria millia
baptizasse.
Ad secundum dicendum quod usus aquae adhibetur in Baptismo quasi
pertinens ad substantiam sacramenti, sed usus olei vel chrismatis
adhibetur ad quandam solemnitatem. Nam primo, baptizandus inungitur
oleo sancto et in pectore et in scapulis, quasi athleta Dei, ut
Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, sicut pugiles inungi
consueverunt. Vel, sicut Innocentius dicit, in quadam decretali de
sacra unctione, baptizandus in pectore inungitur, ut spiritus sancti
donum recipiat, errorem abiiciat et ignorantiam, et fidem rectam
suscipiat, quia iustus ex fide vivit; inter scapulas autem inungitur,
ut spiritus sancti gratiam induat, exuat negligentiam et torporem, et
bonam operationem exerceat; ut per fidei sacramentum sit munditia
cogitationum in pectore, et fortitudo laborum in scapulis. Post
Baptismum vero, ut Rabanus dicit, statim signatur in cerebro a
presbytero cum sacro chrismate, sequente simul et oratione, ut
Christi regni particeps fiat, et a Christo Christianus possit
vocari. Vel, sicut Ambrosius dicit, unguentum super caput
effunditur, quia sapientis sensus in capite eius, ut scilicet sit
paratus omni petenti de fide reddere rationem.
Ad tertium dicendum quod vestis illa candida traditur baptizato, non
quidem ea ratione quod non liceat ei aliis vestibus uti, sed in signum
gloriosae resurrectionis, ad quam homines per Baptismum regenerantur;
et ad designandam puritatem vitae, quam debent post Baptismum
observare, secundum illud Rom. VI, in novitate vitae ambulemus.
Ad quartum dicendum quod ea quae pertinent ad solemnitatem sacramenti,
etsi non sint de necessitate sacramenti, non tamen sunt superflua,
quia sunt ad bene esse sacramenti, ut supra dictum est.
|
|