|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
describantur tria Baptismata, scilicet aquae, sanguinis et flaminis,
scilicet spiritus sancti. Quia apostolus dicit, Ephes. IV, una
fides, unum Baptisma. Sed non est nisi una fides. Ergo non debent
tria Baptismata esse.
2. Praeterea, Baptismus est quoddam sacramentum, ut ex supra
dictis patet. Sed solum Baptismus aquae est sacramentum. Ergo non
debent poni alii duo Baptismi.
3. Praeterea, Damascenus, in IV libro, determinat plura alia
genera Baptismatum. Non ergo solum debent poni tria Baptismata.
Sed contra est quod, super illud Heb. VI, Baptismatum
doctrinae, dicit Glossa, pluraliter dicit, quia est Baptismus
aquae, poenitentiae, et sanguinis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, Baptismus aquae
efficaciam habet a passione Christi, cui aliquis configuratur per
Baptismum; et ulterius, sicut a prima causa, a spiritu sancto.
Licet autem effectus dependeat a prima causa, causa tamen superexcedit
effectum, nec dependet ab effectu. Et ideo, praeter Baptismum
aquae, potest aliquis consequi sacramenti effectum ex passione
Christi, inquantum quis ei conformatur pro Christo patiendo. Unde
dicitur Apoc. VII, hi sunt qui venerunt ex tribulatione magna, et
laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni. Eadem etiam
ratione aliquis per virtutem spiritus sancti consequitur effectum
Baptismi, non solum sine Baptismo aquae, sed etiam sine Baptismo
sanguinis, inquantum scilicet alicuius cor per spiritum sanctum movetur
ad credendum et diligendum Deum, et poenitendum de peccatis; unde
etiam dicitur Baptismus poenitentiae. Et de hoc dicitur Isaiae
IV, si abluerit dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem
Ierusalem laverit de medio eius, in spiritu iudicii et spiritu
ardoris. Sic igitur utrumque aliorum Baptismatum nominatur
Baptismus, inquantum supplet vicem Baptismi. Unde dicit
Augustinus, in IV libro de unico Baptismo parvulorum, Baptismi
vicem aliquando implere passionem, de latrone illo cui non baptizato
dictum est, hodie mecum eris in Paradiso, beatus Cyprianus non leve
documentum assumit. Quod etiam atque etiam considerans, invenio non
tantum passionem pro nomine Christi id quod ex Baptismo deerat posse
supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad
celebrandum mysterium Baptismi in angustiis temporum succurri non
potest.
Ad primum ergo dicendum quod alia duo Baptismata includuntur in
Baptismo aquae, qui efficaciam habet et ex passione Christi et ex
spiritu sancto. Et ideo per hoc non tollitur unitas Baptismatis.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, sacramentum habet
rationem signi. Alia vero duo conveniunt cum Baptismo aquae, non
quidem quantum ad rationem signi, sed quantum ad effectum
Baptismatis. Et ideo non sunt sacramenta.
Ad tertium dicendum quod Damascenus ponit quaedam Baptismata
figuralia. Sicut diluvium, quod fuit signum nostri Baptismi quantum
ad salvationem fidelium in Ecclesia, sicut tunc paucae animae salvae
factae sunt in arca, ut dicitur I Petr. III. Ponit etiam
transitum maris rubri, qui significat nostrum Baptisma quantum ad
liberationem a servitute peccati; unde apostolus dicit, I Cor. X,
quod omnes baptizati sunt in nube et in mari. Ponit etiam ablutiones
diversas quae fiebant in veteri lege, praefigurantes nostrum Baptisma
quantum ad purgationem peccatorum. Ponit etiam Baptismum Ioannis,
qui fuit praeparatorius ad nostrum Baptisma.
|
|