|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod Baptismus sanguinis
non sit potissimus inter tria Baptismata. Baptismus enim aquae
imprimit characterem. Quod quidem Baptismus sanguinis non facit.
Ergo Baptismus sanguinis non est potior quam Baptismus aquae.
2. Praeterea, Baptismus sanguinis non valet sine Baptismo
flaminis, qui est per caritatem, dicitur enim I Cor. XIII, si
tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero,
nihil mihi prodest. Sed Baptismus flaminis valet sine Baptismo
sanguinis, non enim soli martyres salvantur. Ergo Baptismus
sanguinis non est potissimus.
3. Praeterea, sicut Baptismus aquae habet efficaciam a passione
Christi, cui, secundum praedicta, respondet Baptismus sanguinis,
ita passio Christi efficaciam habet a spiritu sancto, secundum illud
Heb. IX, sanguis Christi, qui per spiritum sanctum obtulit
semetipsum pro nobis, emundabit conscientias nostras ab operibus
mortuis, et cetera. Ergo Baptismus flaminis potior est quam
Baptismus sanguinis. Non ergo Baptismus sanguinis est potissimus.
Sed contra est quod Augustinus, ad Fortunatum, loquens de
comparatione Baptismatum, dicit, baptizatus confitetur fidem suam
coram sacerdote, martyr coram persecutore. Ille post confessionem
suam aspergitur aqua, hic sanguine. Ille per impositionem manus
pontificis recipit spiritum sanctum, hic templum efficitur spiritus
sancti.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, effusio sanguinis pro
Christo, et operatio interior spiritus sancti, dicuntur Baptismata
inquantum efficiunt effectum Baptismi aquae. Baptismus autem aquae
efficaciam habet a passione Christi et a spiritu sancto, ut dictum
est. Quae quidem duae causae operantur in quolibet horum trium
Baptismatum, excellentissime autem in Baptismo sanguinis. Nam
passio Christi operatur quidem in Baptismo aquae per quandam figuralem
repraesentationem; in Baptismo autem flaminis vel poenitentiae per
quandam affectionem; sed in Baptismo sanguinis per imitationem
operis. Similiter etiam virtus spiritus sancti operatur in Baptismo
aquae per quandam virtutem latentem; in Baptismo autem poenitentiae
per cordis commotionem; sed in Baptismo sanguinis per potissimum
dilectionis et affectionis fervorem, secundum illud Ioan. XV,
maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro
amicis suis.
Ad primum ergo dicendum quod character est res et sacramentum. Non
autem dicimus quod Baptismus sanguinis praeeminentiam habeat secundum
rationem sacramenti, sed quantum ad sacramenti effectum.
Ad secundum dicendum quod effusio sanguinis non habet rationem
Baptismi si sit sine caritate. Ex quo patet quod Baptismus sanguinis
includit Baptismum flaminis, et non e converso. Unde ex hoc probatur
perfectior.
Ad tertium dicendum quod Baptismus sanguinis praeeminentiam habet non
solum ex parte passionis Christi, sed etiam ex parte spiritus sancti,
ut dictum est.
|
|