|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Baptismus non sit ipsa
ablutio. Ablutio enim corporalis transit. Baptismus autem permanet.
Ergo Baptismus non est ipsa ablutio, sed potius regeneratio et
sigillum et custodia et illuminatio, ut Damascenus dicit, in IV
libro.
2. Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit quod Baptismus est
aqua diluendis criminibus sanctificata per verbum Dei. Aqua autem non
est ipsa ablutio, sed ablutio est quidam usus aquae.
3. Praeterea, Augustinus dicit, super Ioan., accedit verbum ad
elementum et fit sacramentum. Elementum autem est ipsa aqua. Ergo
Baptismus est ipsa aqua, non autem ablutio.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XXXIV, qui baptizatur a
mortuo et iterum tangit mortuum, quid proficit lotio eius? Videtur
ergo quod Baptismus sit ipsa ablutio, sive lotio.
Respondeo dicendum quod in sacramento Baptismi est tria considerare,
aliquid scilicet quod est sacramentum tantum; aliquid autem quod est
res et sacramentum; aliquid autem quod est res tantum. Sacramentum
autem tantum est aliquid visibile exterius existens, quod scilicet est
signum interioris effectus, hoc enim pertinet ad rationem sacramenti.
Exterius autem suppositum sensui est et ipsa aqua, et usus eius, qui
est ablutio. Quidam ergo existimaverunt quod ipsa aqua sit
sacramentum. Quod quidem sonare videntur verba Hugonis de sancto
Victore. Nam ipse in communi definitione sacramenti dicit quod est
materiale elementum, et in definitione Baptismi dicit quod est aqua.
Sed hoc non est verum. Cum enim sacramenta novae legis
sanctificationem quandam operentur, ibi perficitur sacramentum ubi
perficitur sanctificatio. In aqua autem non perficitur sanctificatio,
sed est ibi quaedam sanctificationis virtus instrumentalis, non
permanens, sed fluens in hominem, qui est verae sanctificationis
subiectum. Et ideo sacramentum non perficitur in ipsa aqua, sed in
applicatione aquae ad hominem, quae est ablutio. Et ideo Magister,
in III dist. IV Sent., dicit quod Baptismus est ablutio
corporis exterior facta sub forma praescripta verborum. Res autem et
sacramentum est character baptismalis, qui est res significata per
exteriorem ablutionem, et est signum sacramentale interioris
iustificationis. Quae est res tantum huius sacramenti, scilicet,
significata et non significans.
Ad primum ergo dicendum quod id quod est sacramentum et res, scilicet
character, et id quod est res tantum, scilicet interior iustificatio,
permanent, sed character permanet indelebiliter, ut supra dictum est;
iustificatio autem permanet, sed amissibiliter. Damascenus ergo
Baptismum definivit, non quantum ad id quod exterius agitur, quod est
sacramentum tantum, sed quantum ad id quod est interius. Unde posuit
duo pertinentia ad characterem, scilicet sigillum et custodiam,
inquantum ipse character, qui sigillum dicitur, quantum est de se,
custodit animam in bono. Duo etiam ponit pertinentia ad ultimam rem
sacramenti, scilicet regenerationem, quae ad hoc pertinet quod per
Baptismum homo inchoat novam vitam iustitiae; et illuminationem, quae
pertinet specialiter ad fidem, per quam homo spiritualem vitam
accipit, secundum illud Habacuc II, iustus autem ex fide vivit;
Baptismus autem est quaedam fidei protestatio. Unde dicitur fidei
sacramentum. Et similiter Dionysius Baptismum definivit per ordinem
ad alia sacramenta, dicens, II cap. Eccles. Hier., quod est
quoddam principium sanctissimorum mandatorum sacrae actionis, ad eorum
susceptivam opportunitatem formans nostros animales habitus. Et iterum
in ordine ad caelestem gloriam, quae est universalis finis
sacramentorum, cum subdit, ad supercaelestis quietis anagogen nostrum
iter faciens. Et iterum quantum ad principium spiritualis vitae, per
hoc quod subdit, sacrae et divinissimae nostrae regenerationis
traditio.
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, opinionem Hugonis de
sancto Victore in hac parte sequi non oportet. Potest tamen
verificari ut Baptismus dicatur aqua esse, quia aqua est materiale
Baptismi principium. Et sic erit praedicatio per causam.
Ad tertium dicendum quod, accedente verbo ad elementum fit
sacramentum, non quidem in ipso elemento, sed in homine, cui
adhibetur elementum per usum ablutionis. Et hoc etiam significat ipsum
verbum quod accedit ad elementum, cum dicitur, ego te baptizo, et
cetera.
|
|