|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Baptismus fuerit
institutus post Christi passionem. Causa enim praecedit effectum.
Sed passio Christi operatur in sacramentis novae legis. Ergo passio
Christi praecedit institutionem sacramentorum novae legis. Et
praecipue institutionem Baptismi, cum apostolus dicat, Rom. VI,
quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati
sumus, et cetera.
2. Praeterea, sacramenta novae legis efficaciam habent ex mandato
Christi. Sed Christus mandatum baptizandi dedit discipulis post
passionem et resurrectionem suam, dicens, euntes, docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine patris, etc., ut habetur Matth.
ult. Ergo videtur quod post passionem Christi Baptismus fuerit
institutus.
3. Praeterea, Baptismus est sacramentum necessitatis, ut supra
dictum est, et ita videtur quod ex quo Baptismus institutus fuit,
homines obligarentur ad Baptismum. Sed ante passionem Christi
homines non obligabantur ad Baptismum, quia adhuc circumcisio suam
virtutem habebat, in cuius loco successit Baptismus. Ergo videtur
quod Baptismus non fuerit institutus ante passionem Christi.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in quodam sermone Epiphaniae,
ex quo Christus in aquis immergitur, ex eo omnium peccata abluit
aqua. Sed hoc fuit ante Christi passionem. Ergo Baptismus ante
Christi passionem fuit institutus.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est supra, sacramenta ex sui
institutione habent quod conferant gratiam. Unde tunc videtur aliquod
sacramentum institui, quando accipit virtutem producendi suum
effectum. Hanc autem virtutem accepit Baptismus quando Christus est
baptizatus. Unde tunc vere Baptismus institutus fuit, quantum ad
ipsum sacramentum. Sed necessitas utendi hoc sacramento indicta fuit
hominibus post passionem et resurrectionem. Tum quia in passione
Christi terminata sunt figuralia sacramenta, quibus succedit
Baptismus et alia sacramenta novae legis. Tum etiam quia per
Baptismum configuratur homo passioni et resurrectioni Christi,
inquantum moritur peccato et incipit novam iustitiae vitam. Et ideo
oportuit Christum pati prius et resurgere quam hominibus indiceretur
necessitas se configurandi morti et resurrectioni eius.
Ad primum ergo dicendum quod etiam ante passionem Christi Baptismus
habebat efficaciam a Christi passione, inquantum eam praefigurabat,
aliter tamen quam sacramenta veteris legis. Nam illa erant figurae
tantum, Baptismus autem ab ipso Christo virtutem habebat
iustificandi, per cuius virtutem etiam ipsa passio salutifera fuit.
Ad secundum dicendum quod homines non debebant multiplicibus figuris
arctari per Christum, qui venerat sua veritate figuras impletas
auferre. Et ideo ante passionem suam Baptismum institutum non posuit
sub praecepto, sed voluit ad eius exercitium homines assuefieri; et
praecipue in populo Iudaeorum, apud quem omnia facta figuralia erant,
ut Augustinus dicit, contra Faustum. Post passionem vero et
resurrectionem, non solum Iudaeis, sed etiam gentilibus suo praecepto
necessitatem Baptismi imposuit, dicens, euntes, docete omnes
gentes.
Ad tertium dicendum quod sacramenta non sunt obligatoria nisi quando
sub praecepto ponuntur. Quod quidem non fuit ante passionem, ut
dictum est. Quod enim dominus ante passionem Nicodemo dixit, Ioan.
III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest
introire in regnum Dei, magis videtur ad futurum respicere quam ad
praesens tempus.
|
|