|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aqua non sit propria
materia Baptismi. Baptismus enim, secundum Dionysium et
Damascenum, habet vim illuminativam. Sed illuminatio maxime competit
igni. Ergo Baptismus magis debet fieri in igne quam in aqua,
praesertim cum Ioannes Baptista, praenuntians Christi Baptismum,
dicat, ille vos baptizabit in spiritu sancto et igni.
2. Praeterea, in Baptismo significatur ablutio peccatorum. Sed
multa alia sunt ablutiva quam aqua, sicut vinum et oleum et alia
huiusmodi. Ergo etiam in his potest fieri Baptismus. Non ergo aqua
est propria materia Baptismi.
3. Praeterea, sacramenta Ecclesiae fluxerunt de latere Christi
pendentis in cruce, ut supra dictum est. Sed inde fluxit non solum
aqua, sed etiam sanguis. Ergo videtur quod etiam in sanguine possit
fieri Baptismus. Quod etiam magis videtur convenire cum effectu
Baptismi, quia dicitur Apoc. I, lavit nos a peccatis nostris in
sanguine suo.
4. Praeterea, sicut Augustinus et Beda dicunt, Christus tactu
suae mundissimae carnis vim regenerativam et purgativam contulit aquis.
Sed non omnis aqua continuatur cum aqua Iordanis, quam Christus
tetigit sua carne. Ergo videtur quod non in omni aqua possit fieri
Baptismus. Et ita aqua, inquantum huiusmodi, non est propria
materia Baptismi.
5. Praeterea, si aqua secundum se esset propria Baptismi materia,
non oporteret aliquid aliud fieri circa aquam, ad hoc quod in ea
Baptismus fieret. Sed in solemni Baptismo aqua in qua debet
celebrari Baptismus, exorcizatur et benedicitur. Ergo videtur quod
aqua secundum se non sit propria materia Baptismi.
Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. III, nisi quis renatus
fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.
Respondeo dicendum quod ex institutione divina aqua est propria materia
Baptismi. Et hoc convenienter. Primo quidem, quantum ad ipsam
rationem Baptismi, qui est regeneratio in spiritualem vitam, quod
maxime congruit aquae. Unde et semina, ex quibus generantur omnia
viventia, scilicet plantae et animalia, humida sunt, et ad aquam
pertinent. Propter quod quidam philosophi posuerunt aquam omnium rerum
principium. Secundo, quantum ad effectus Baptismi, quibus competunt
aquae proprietates. Quae sua humiditate lavat, ex quo conveniens est
ad significandum et causandum ablutionem peccatorum. Sua frigiditate
etiam temperat superfluitatem caloris, et ex hoc competit ad mitigandum
concupiscentiam fomitis. Sua diaphanitate est luminis susceptiva,
unde competit Baptismo inquantum est fidei sacramentum. Tertio, quia
convenit ad repraesentandum mysteria Christi, quibus iustificamur.
Ut enim dicit Chrysostomus, super illud Ioan., nisi quis renatus
fuerit etc., sicut in quodam sepulcro, in aqua, submergentibus nobis
capita, vetus homo sepelitur, et submersus deorsum occultatur, et
deinde novus rursus ascendit. Quarto, quia ratione suae communitatis
et abundantiae est conveniens materia necessitati huius sacramenti,
potest enim ubique de facili haberi.
Ad primum ergo dicendum quod illuminatio pertinet ad ignem active.
Ille autem qui baptizatur, non efficitur illuminans, sed illuminatus
per fidem, quae est ex auditu, ut dicitur Rom. X. Et ideo magis
competit aqua Baptismo quam ignis. Quod autem dicitur, baptizabit
vos in spiritu sancto et igni, potest per ignem, ut Hieronymus
dicit, intelligi spiritus sanctus, qui super discipulos in igneis
linguis apparuit, ut dicitur Act. II. Vel per ignem potest
intelligi tribulatio, ut Chrysostomus dicit, super Matth., quia
tribulatio peccata purgat, et concupiscentiam diminuit. Vel quia, ut
Hilarius dicit, super Matth., baptizatis in spiritu sancto reliquum
est consummari igne iudicii.
Ad secundum dicendum quod vinum et oleum communiter non sumuntur ad
usum ablutionis, sicut aqua. Nec etiam ita perfecte abluunt, quia ex
illorum ablutione remanet aliqua infectio quantum ad odorem, quod non
contingit de aqua. Illa etiam non ita communiter et abundanter
habentur sicut aqua.
Ad tertium dicendum quod ex latere Christi fluxit aqua ad abluendum,
sanguis autem ad redimendum. Et ideo sanguis competit sacramento
Eucharistiae, aqua autem sacramento Baptismi. Qui tamen habet vim
ablutivam ex virtute sanguinis Christi.
Ad quartum dicendum quod virtus Christi derivata est ad omnem aquam,
non propter continuitatem loci, sed propter similitudinem speciei, ut
dicit Augustinus, in quodam sermone Epiphaniae, quae de salvatoris
Baptismate benedictio fluxit, tanquam fluvius spiritalis, omnium
gurgitum tractus, universorum fontium venas implevit.
Ad quintum dicendum quod illa benedictio quae adhibetur aquae, non est
de necessitate Baptismi, sed pertinet ad quandam solemnitatem, per
quam excitatur devotio fidelium, et impeditur astutia Daemonis, ne
impediat Baptismi effectum.
|
|