|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ad Baptismum non
requiratur aqua simplex. Aqua enim quae apud nos est, non est aqua
pura, quod praecipue apparet de aqua maris, in qua plurimum admiscetur
de terrestri, ut patet per philosophum, in libro Meteorol. Et tamen
in tali aqua potest fieri Baptismus. Ergo non requiritur aqua simplex
et pura ad Baptismum.
2. Praeterea, in solemni celebratione Baptismi aquae infunditur
chrisma. Sed hoc videtur impedire puritatem et simplicitatem aquae.
Ergo aqua pura et simplex non requiritur ad Baptismum.
3. Praeterea, aqua fluens de latere Christi pendentis in cruce fuit
significativa Baptismi, ut dictum est. Sed aqua illa non videtur
fuisse aqua pura, eo quod in corpore mixto, cuiusmodi fuit corpus
Christi, non sunt elementa in actu. Ergo videtur quod non requiratur
aqua pura vel simplex ad Baptismum.
4. Praeterea, lixivium non videtur esse aqua pura, habet enim
contrarias proprietates aquae, scilicet calefaciendi et desiccandi.
Et tamen in lixivio videtur posse fieri Baptismus, sicut et in aquis
balneorum, quae transeunt per venas sulphureas, sicut et lixivium
colatur per cineres. Ergo videtur quod aqua simplex non requiratur ad
Baptismum.
5. Praeterea, aqua rosacea generatur per sublimationem a rosis,
sicut etiam aquae alchimicae generantur per sublimationem ab aliquibus
corporibus. Sed in his aquis, ut videtur, potest fieri Baptismus,
sicut et in aquis pluvialibus, quae per sublimationem vaporum
generantur. Cum igitur huiusmodi aquae non sint purae et simplices,
videtur quod aqua pura et simplex non requiratur ad Baptismum.
Sed contra est quod propria materia Baptismi est aqua, ut dictum
est. Sed speciem aquae non habet nisi aqua simplex. Ergo aqua pura
et simplex ex necessitate requiritur ad Baptismum.
Respondeo dicendum quod aqua suam puritatem et simplicitatem potest
amittere dupliciter, uno modo, per mixtionem alterius corporis; alio
modo, per alterationem. Utrumque autem horum contingit fieri
dupliciter, scilicet per artem, et per naturam. Ars autem deficit ab
operatione naturae, quia natura dat formam substantialem, quod ars
facere non potest, sed omnes formae artificiales sunt accidentales;
nisi forte apponendo proprium agens ad propriam materiam, sicut ignem
combustibili, per quem modum a quibusdam quaedam animalia per
putrefactionem generantur. Quaecumque igitur transmutatio circa aquam
facta est per artem, sive commiscendo sive alterando, non transmutatur
species aquae. Unde in tali aqua potest fieri Baptismus, nisi forte
aqua admisceatur per artem in tam parva quantitate alicui corpori quod
compositum magis sit aliud quam aqua; sicut lutum magis est terra quam
aqua, et vinum lymphatum magis est vinum quam aqua. Sed transmutatio
quae fit a natura, quandoque quidem speciem aquae solvit, et hoc fit
quando aqua efficitur per naturam de substantia alicuius corporis
mixti; sicut aqua conversa in liquorem uvae est vinum, unde non habet
speciem aquae. Aliquando autem fit per naturam transmutatio aquae sine
solutione speciei, et hoc tam per alterationem, sicut patet de aqua
calefacta a sole; quam etiam per mixtionem, sicut patet de aqua
fluminis turbida ex permixtione terrestrium partium. Sic igitur
dicendum est quod in qualibet aqua, qualitercumque transmutata,
dummodo non solvatur species aquae, potest fieri Baptismus. Si autem
solvatur species aquae, non potest fieri Baptismus.
Ad primum ergo dicendum quod transmutatio facta in aqua maris, et in
aliis aquis quae penes nos sunt, non est tanta quae solvat speciem
aquae. Et ideo in huiusmodi aquis potest fieri Baptismus.
Ad secundum dicendum quod admixtio chrismatis non solvit speciem
aquae. Sicut nec etiam aqua decoctionis carnium, aut aliorum
huiusmodi, nisi forte sit facta tanta resolutio corporum lixatorum in
aqua quod liquor plus habeat de aliena substantia quam de aqua; quod ex
spissitudine perspici potest. Si tamen ex liquore sic inspissato
exprimatur aqua subtilis, potest in ea fieri Baptismus, sicut et in
aqua quae exprimitur ex luto, licet in luto Baptismus fieri non
possit.
Ad tertium dicendum quod aqua fluens de latere Christi pendentis in
cruce non fuit humor phlegmaticus, ut quidam dixerunt. In tali enim
humore non posset fieri Baptismus, sicut nec in sanguine animalis,
aut in vino, aut in quocumque liquore alicuius plantae. Fuit autem
aqua pura miraculose egrediens a corpore mortuo, sicut et sanguis, ad
comprobandam veritatem dominici corporis, contra Manichaeorum
errorem, ut scilicet per aquam, quae est unum quatuor elementorum,
ostenderetur corpus Christi vere fuisse compositum ex quatuor
elementis; per sanguinem vero ostenderetur esse compositum ex quatuor
humoribus.
Ad quartum dicendum quod in lixivio, et in aquis sulphureorum
balneorum, potest fieri Baptismus, quia tales aquae non incorporantur
per artem vel naturam aliquibus corporibus mixtis, sed solum
alterationem quandam recipiunt ex hoc quod transeunt per aliqua
corpora.
Ad quintum dicendum quod aqua rosacea est liquor rosae resolutus.
Unde in ea non potest fieri Baptismus. Et, eadem ratione, nec in
aquis alchimicis, sicut in vino. Nec est eadem ratio de aquis
pluvialibus, quae generantur ex maiori parte ex subtiliatione vaporum
resolutorum ex aquis, minimum autem ibi est de liquoribus corporum
mixtorum, qui tamen per huiusmodi sublimationem, virtute naturae,
quae est fortior arte, resolvuntur in veram aquam, quod ars facere non
potest. Unde aqua pluvialis nullam proprietatem retinet alicuius
corporis mixti, quod de aquis rosaceis et de aquis alchimicis dici non
potest.
|
|