|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod haec non sit conveniens
forma Baptismi, ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus
sancti. Actus enim magis debet attribui principali agenti quam
ministro. Sed in sacramento minister agit ut instrumentum, ut supra
dictum est, principale autem agens in Baptismo est Christus,
secundum illud Ioan. I, super quem videris spiritum descendentem et
manentem, hic est qui baptizat. Inconvenienter ergo minister dicit,
ego te baptizo, praesertim quia in hoc quod dicitur baptizo,
intelligitur ego, et sic videtur superflue apponi.
2. Praeterea, non oportet quod ille qui aliquem actum exercet, de
actu exercito faciat mentionem, sicut ille qui docet, non oportet quod
dicat, ego vos doceo. Dominus autem simul tradidit praeceptum
baptizandi et docendi, dicens, euntes, docete omnes gentes, et
cetera. Ergo non oportet quod in forma Baptismi fiat mentio de actu
Baptismi.
3. Praeterea, ille qui baptizatur, quandoque non intelligit verba,
puta si sit surdus aut puer. Frustra autem ad talem sermo dirigitur,
secundum illud Eccli., ubi non est auditus, non effundas sermonem.
Ergo inconvenienter dicitur, ego te baptizo, sermone directo ad eum
qui baptizatur.
4. Praeterea, contingit simul plures baptizari a pluribus, sicut
apostoli baptizaverunt una die tria millia, et alia die quinque
millia, ut dicitur Act. II et IV. Non ergo debet forma
Baptismi determinari in singulari numero, ut dicatur, ego te
baptizo, sed potest dici, nos vos baptizamus.
5. Praeterea, Baptismus virtutem habet a passione Christi. Sed
per formam Baptismus sanctificatur. Ergo videtur quod in forma
Baptismi debeat fieri mentio de passione Christi.
6. Praeterea, nomen designat proprietatem rei. Sed tres sunt
proprietates personales divinarum personarum, ut in prima parte dictum
est. Non ergo debet dici, in nomine patris et filii et spiritus
sancti, sed, in nominibus.
7. Praeterea, persona patris non solum significatur nomine patris,
sed etiam nomine innascibilis et genitoris; filius etiam significatur
nomine verbi et imaginis et geniti; spiritus etiam sanctus potest
significari nomine doni et amoris, et nomine procedentis. Ergo
videtur quod etiam his nominibus utendo perficitur Baptismus.
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. ult., euntes, docete
omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus
sancti.
Respondeo dicendum quod Baptismus per suam formam consecratur,
secundum illud Ephes. V, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae,
et Augustinus dicit, in libro de unico Baptismo, quod Baptismus
verbis evangelicis consecratur. Et ideo oportet quod in forma
Baptismi exprimatur causa Baptismi. Est autem eius duplex causa,
una quidem principalis, a qua virtutem habet, quae est sancta
Trinitas; alia autem est instrumentalis, scilicet minister, qui
tradit exterius sacramentum. Et ideo debet in forma Baptismi de
utraque fieri mentio. Minister autem tangitur cum dicitur, ego te
baptizo, causa autem principalis, cum dicitur, in nomine patris et
filii et spiritus sancti. Unde haec est conveniens forma Baptismi,
ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Ad primum ergo dicendum quod actio attribuitur instrumento sicut
immediate agenti, attribuitur autem principali agenti sicut in cuius
virtute instrumentum agit. Et ideo in forma Baptismi convenienter
significatur minister ut exercens actum Baptismi, per hoc quod
dicitur, ego te baptizo, et ipse dominus baptizandi actum attribuit
ministris, dicens, baptizantes eos, et cetera. Causa autem
principalis significatur ut in cuius virtute sacramentum agitur, per
hoc quod dicitur, in nomine patris et filii et spiritus sancti, non
enim Christus baptizat sine patre et spiritu sancto. Graeci autem non
attribuunt actum Baptismi ministris, ad evitandum antiquorum errorem,
qui virtutem Baptismi Baptistis attribuebant, dicentes, ego sum
Pauli, et ego Cephae. Et ideo dicunt, baptizetur servus Christi
talis in nomine patris, et cetera. Et quia exprimitur actus exercitus
per ministrum cum invocatione Trinitatis, verum perficitur
sacramentum. Quod autem additur ego in forma nostra, non est de
substantia formae, sed ponitur ad maiorem expressionem intentionis.
Ad secundum dicendum quod, quia ablutio hominis in aqua propter multa
fieri potest, oportet quod determinetur in verbis formae ad quid fiat.
Quod quidem non fit per hoc quod dicitur, in nomine patris et filii et
spiritus sancti, quia omnia in tali nomine facere debemus, ut habetur
Coloss. III. Et ideo, si non exprimatur actus Baptismi, vel
per modum nostrum vel per modum Graecorum, non perficitur
sacramentum, secundum illam decretalem Alexandri III, si quis
puerum ter in aquam merserit in nomine patris et filii et spiritus
sancti amen, et non dixerit, ego te baptizo in nomine patris et filii
et spiritus sancti amen, non est puer baptizatus.
Ad tertium dicendum quod verba quae proferuntur in formis
sacramentorum, non pronuntiantur solum causa significandi, sed etiam
causa efficiendi, inquantum habent efficaciam ab illo verbo per quod
facta sunt omnia. Et ideo convenienter diriguntur non solum ad
homines, sed etiam ad creaturas insensibiles, ut cum dicitur,
exorcizo te, creatura salis.
Ad quartum dicendum quod plures simul non possunt unum baptizare, quia
actus multiplicatur secundum multiplicationem agentium, si perfecte ab
unoquoque agatur. Et sic, si convenirent duo quorum unus esset
mutus, qui non posset proferre verba, et alius carens manibus, qui
non posset exercere actum, non possent ambo simul baptizare, uno
dicente verba et alio exercente actum. Possunt autem, si necessitas
exigit, plures simul baptizari, quia nullus eorum recipiet nisi unum
Baptismum. Sed tunc oportebit dicere, ego baptizo vos. Nec erit
mutatio formae, quia vos nihil aliud est quam te et te. Quod autem
dicitur nos, non est idem quod ego et ego, sed, ego et tu, et sic
iam mutaretur forma. Similiter autem mutaretur forma si diceretur,
ego baptizo me. Et ideo nullus potest baptizare seipsum. Propter
quod etiam Christus a Ioanne voluit baptizari, ut dicitur extra, de
Baptismo et eius effectu, cap. debitum.
Ad quintum dicendum quod passio Christi, etsi sit principalis causa
respectu ministri, est tamen causa instrumentalis respectu sanctae
Trinitatis. Et ideo potius commemoratur Trinitas quam passio
Christi.
Ad sextum dicendum quod, etsi sint tria nomina personalia trium
personarum, est tamen unum nomen essentiale. Virtus autem divina,
quae operatur in Baptismo, ad essentiam pertinet. Et ideo dicitur in
nomine, et non in nominibus.
Ad septimum dicendum quod, sicut aqua sumitur ad Baptismum quia eius
usus est communior ad abluendum, ita ad significandum tres personas in
forma Baptismi assumuntur illa nomina quibus communius consueverunt
nominari personae in illa lingua. Nec in aliis nominibus perficitur
sacramentum.
|
|