|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in nomine Christi possit
dari Baptismus. Sicut enim una est fides, et unum Baptisma, ut
dicitur Ephes. IV. Sed Act. VIII dicitur quod in nomine
Iesu Christi baptizabantur viri et mulieres. Ergo etiam nunc potest
dari Baptismus in nomine Christi.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, si Christum dicas, et patrem, a
quo unctus est, et ipsum qui unctus est, filium, et spiritum, quo
unctus est, designasti. Sed in nomine Trinitatis potest fieri
Baptismus. Ergo et in nomine Christi.
3. Praeterea, Nicolaus Papa, ad consulta Bulgarorum respondens,
dicit, qui in nomine sanctae Trinitatis, vel tantum in nomine
Christi, sicut in actibus apostolorum legitur, baptizati sunt, unum
quippe idemque est, ut sanctus ait Ambrosius, rebaptizari non
debent. Rebaptizarentur autem si in hac forma baptizati sacramentum
Baptismi non reciperent. Ergo potest consecrari Baptismus in nomine
Christi sub hac forma, ego te baptizo in nomine Christi.
Sed contra est quod Pelagius Papa scribit Gaudentio episcopo, si hi
qui in locis dilectionis tuae vicinis commorari dicuntur, se solummodo
in nomine domini baptizatos fuisse confitentur, sine cuiusquam
dubitationis ambiguo, eos ad fidem Catholicam venientes in sanctae
Trinitatis nomine baptizabis. Didymus etiam dicit, in libro de
spiritu sancto, licet quis possit existere mentis alienae qui ita
baptizaret ut unum de praedictis nominibus, scilicet trium personarum,
praetermittat, sine perfectione baptizabit.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sacramenta habent
efficaciam ab institutione Christi. Et ideo, si praetermittatur
aliquid eorum quae Christus instituit circa aliquod sacramentum,
efficacia caret, nisi ex speciali dispensatione eius, qui virtutem
suam sacramentis non alligavit. Christus autem instituit sacramentum
Baptismi dari cum invocatione Trinitatis. Et ideo quidquid desit ad
invocationem plenam Trinitatis, tollit integritatem Baptismi. Nec
obstat quod in nomine unius personae intelligitur alia, sicut in nomine
patris intelligitur filius; aut quod ille qui nominat unam solam
personam, potest habere rectam fidem de tribus. Quia ad sacramentum,
sicut requiritur materia sensibilis, ita et forma sensibilis. Unde
non sufficit intellectus vel fides Trinitatis ad perfectionem
sacramenti, nisi sensibilibus verbis Trinitas exprimatur. Unde et in
Baptismo Christi, ubi fuit origo sanctificationis nostri Baptismi,
affuit Trinitas sensibilibus, scilicet pater in voce, filius in
humana natura, spiritus sanctus in columba.
Ad primum ergo dicendum quod ex speciali Christi revelatione apostoli
in primitiva Ecclesia in nomine Christi baptizabant, ut nomen
Christi, quod erat odiosum Iudaeis et gentibus, honorabile
redderetur, per hoc quod ad eius invocationem spiritus sanctus dabatur
in Baptismo.
Ad secundum dicendum quod Ambrosius assignat rationem quare
convenienter talis dispensatio fieri potuit in primitiva Ecclesia,
quia scilicet in nomine Christi tota Trinitas intelligitur; et ideo
servabatur ad minus integritate intelligibili forma quam Christus
tradidit in Evangelio.
Ad tertium dicendum quod Nicolaus Papa dictum suum confirmat ex
duobus praemissis. Et ideo eius responsio patet ex primis duabus
solutionibus.
|
|