|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod immersio in aqua sit de
necessitate Baptismi. Ut enim dicitur Ephes. IV, una fides,
unum Baptisma. Sed apud multos communis modus baptizandi est per
immersionem. Ergo videtur quod non possit esse Baptismus sine
immersione.
2. Praeterea, apostolus dicit, Rom. VI, quicumque baptizati
sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti
enim sumus cum illo per Baptismum in morte. Sed hoc fit per
immersionem, dicit enim Chrysostomus, super illud Ioan. III,
nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, etc., sicut in
quodam sepulcro, in aqua, submergentibus nobis capita, vetus homo
sepelitur, et submersus deorsum occultatur, deinde novus rursus
ascendit. Ergo videtur quod immersio sit de necessitate Baptismi.
3. Praeterea, si sine immersione totius corporis posset fieri
Baptismus, sequeretur quod pari ratione sufficeret quamlibet partem
aqua perfundi. Sed hoc videtur inconveniens, quia originale
peccatum, contra quod praecipue datur Baptismus, non est in una
tantum corporis parte. Ergo videtur quod requiratur immersio ad
Baptismum, et non sufficiat sola aspersio.
Sed contra est quod Heb. X dicitur, accedamus ad eum vero corde in
plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus
aqua munda.
Respondeo dicendum quod aqua assumitur in sacramento Baptismi ad usum
ablutionis corporalis, per quam significatur interior ablutio
peccatorum. Ablutio autem fieri potest per aquam non solum per modum
immersionis, sed etiam per modum aspersionis vel effusionis. Et
ideo, quamvis tutius sit baptizare per modum immersionis, quia hoc
habet communior usus; potest tamen fieri Baptismus per modum
aspersionis; vel etiam per modum effusionis, secundum illud Ezech.
XXXVI, effundam super vos aquam mundam, sicut et beatus
Laurentius legitur baptizasse. Et hoc praecipue propter
necessitatem. Vel quia est magna multitudo baptizandorum, sicut patet
Act. II et IV, ubi dicitur quod crediderunt una die tria millia,
et alia quinque millia. Quandoque autem potest imminere necessitas
propter paucitatem aquae; vel propter debilitatem ministri, qui non
potest sustentare baptizandum; vel propter debilitatem baptizandi, cui
posset imminere periculum mortis ex immersione. Et ideo dicendum est
quod immersio non est de necessitate Baptismi.
Ad primum ergo dicendum quod ea quae sunt per accidens, non variant
substantiam rei. Per se autem requiritur ad Baptismum corporalis
ablutio per aquam, unde et Baptismus lavacrum nominatur, secundum
illud Ephes. V, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Sed quod
fiat ablutio hoc vel illo modo, accidit Baptismo. Et ideo talis
diversitas non tollit unitatem Baptismi.
Ad secundum dicendum quod in immersione expressius repraesentatur
figura sepulturae Christi, et ideo hic modus baptizandi est communior
et laudabilior. Sed in aliis modis baptizandi repraesentatur aliquo
modo, licet non ita expresse, nam, quocumque modo fiat ablutio,
corpus hominis, vel aliqua pars eius, aquae supponitur, sicut corpus
Christi fuit positum sub terra.
Ad tertium dicendum quod principalis pars corporis, praecipue quantum
ad exteriora membra, est caput, in quo vigent omnes sensus et
interiores et exteriores. Et ideo, si totum corpus aqua non possit
perfundi, propter aquae paucitatem vel propter aliquam aliam causam,
oportet caput perfundere, in quo manifestatur principium animalis
vitae. Et licet per membra quae generationi deserviunt peccatum
originale traducatur, non tamen sunt membra illa potius aspergenda quam
caput, quia per Baptismum non tollitur transmissio originalis in
prolem per actum generationis, sed liberatur anima a macula et reatu
peccati quod incurrit. Et ideo debet praecipue lavari illa pars
corporis in qua manifestantur opera animae. In veteri tamen lege
remedium contra originale peccatum institutum erat in membro
generationis, quia adhuc ille per quem originale erat amovendum,
nasciturus erat ex semine Abrahae, cuius fidem circumcisio
significabat, ut dicitur Rom. IV.
|
|