|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod trina immersio sit de
necessitate Baptismi. Dicit enim Augustinus, in quodam sermone de
symbolo ad baptizatos, recte tertio mersi estis, quia accepistis
Baptismum in nomine Trinitatis. Recte tertio mersi estis, quia
accepistis Baptismum in nomine Iesu Christi, qui tertia die
resurrexit a mortuis. Illa enim tertio repetita immersio typum
dominicae exprimit sepulturae, per quam Christo consepulti estis in
Baptismo. Sed utrumque videtur ad necessitatem Baptismi pertinere,
scilicet et quod significetur in Baptismo Trinitas personarum; et
quod fiat configuratio ad sepulturam Christi. Ergo videtur quod trina
immersio sit de necessitate Baptismi.
2. Praeterea, sacramenta ex mandato Christi efficaciam habent.
Sed trina immersio est ex mandato Christi, scripsit enim Pelagius
Papa Gaudentio episcopo, evangelicum praeceptum, ipso domino Deo et
salvatore nostro Iesu Christo tradente, nos admonet in nomine
Trinitatis, trina etiam immersione, sanctum Baptismum unicuique
tribuere. Ergo, sicut baptizare in nomine Trinitatis est de
necessitate Baptismi, ita baptizare trina immersione videtur esse de
necessitate Baptismi.
3. Praeterea, si trina immersio non sit de necessitate Baptismi,
ergo ad primam immersionem aliquis Baptismi consequitur sacramentum.
Si vero addatur secunda et tertia, videtur quod secundo vel tertio
baptizetur, quod est inconveniens. Non ergo una immersio sufficit ad
sacramentum Baptismi, sed trina videtur esse de necessitate ipsius.
Sed contra est quod Gregorius scribit Leandro episcopo,
reprehensibile esse nullatenus potest infantem in Baptismate vel tertio
vel semel immergere, quoniam et in tribus immersionibus personarum
Trinitas, et una potest divinitatis singularitas designari.
Respondeo dicendum quod, sicut prius dictum est, ad Baptismum per se
requiritur ablutio aquae, quae est de necessitate sacramenti, modus
autem ablutionis per accidens se habet ad sacramentum. Et ideo, sicut
ex praedicta auctoritate Gregorii patet, quantum est de se, utrumque
licite fieri potest, scilicet et semel et ter immergere, quia unica
immersione significatur unitas mortis Christi, et unitas deitatis;
per trinam autem immersionem significatur triduum sepulturae Christi,
et etiam Trinitas personarum. Sed diversis ex causis, secundum
ordinationem Ecclesiae, quandoque institutus est unus modus,
quandoque alius. Quia enim a principio nascentis Ecclesiae quidam de
Trinitate male sentiebant, Christum purum hominem aestimantes, nec
dici filium Dei et Deum nisi per meritum eius, quod praecipue fuit in
morte, ideo non baptizabant in nomine Trinitatis, sed in
commemorationem mortis Christi, et una immersione. Quod reprobatum
fuit in primitiva Ecclesia. Unde in canonibus apostolorum legitur,
si quis presbyter aut episcopus non trinam immersionem unius
ministerii, sed semel mergat in Baptismate, quod dari a quibusdam
dicitur in morte domini, deponatur, non enim nobis dixit dominus, in
morte mea baptizate, sed, in nomine patris et filii et spiritus
sancti. Postmodum vero inolevit quorundam schismaticorum et
haereticorum error homines rebaptizantium, sicut de Donatistis
Augustinus narrat, super Ioan. Et ideo, in detestationem erroris
eorum, fuit statutum in Concilio Toletano quod fieret una sola
immersio, ubi sic legitur, propter vitandum schismatis scandalum, vel
haeretici dogmatis usum, simplam teneamus Baptismi immersionem.
Sed, cessante tali causa, communiter observatur in Baptismo trina
immersio. Et ideo graviter peccaret aliter baptizans, quasi ritum
Ecclesiae non observans. Nihilominus tamen esset Baptismus.
Ad primum ergo dicendum quod Trinitas est sicut agens principale in
Baptismo. Similitudo autem agentis pervenit ad effectum secundum
formam, et non secundum materiam. Et ideo significatio Trinitatis
fit in Baptismo per verba formae. Nec est de necessitate quod
significetur Trinitas per usum materiae, sed hoc fit ad maiorem
expressionem. Similiter etiam mors Christi figuratur sufficienter in
unica immersione. Triduum autem sepulturae non est de necessitate
nostrae salutis, quia etiam si una die fuisset sepultus vel mortuus,
suffecisset ad perficiendam nostram redemptionem; sed triduum illud
ordinatur ad manifestandam veritatem mortis, ut supra dictum est. Et
ideo patet quod trina immersio nec ex parte Trinitatis, nec ex parte
passionis Christi, est de necessitate sacramenti.
Ad secundum dicendum quod Pelagius Papa intelligit trinam immersionem
esse ex mandato Christi in suo simili, in hoc scilicet quod Christus
praecepit baptizari in nomine patris et filii et spiritus sancti. Non
tamen est similis ratio de forma et de usu materiae, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, intentio requiritur
ad Baptismum. Et ideo ex intentione ministri Ecclesiae, qui
intendit unum Baptismum dare trina immersione, efficitur unum
Baptisma. Unde Hieronymus dicit, super epistolam ad Philipp.,
licet ter baptizetur, idest immergatur, propter mysterium
Trinitatis, tamen unum Baptisma reputatur. Si vero intenderet ad
unamquamque immersionem unum Baptisma dare, ad singulas immersiones
repetens verba formae, peccaret, quantum in se est, pluries
baptizans.
|
|