|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ad officium diaconi
pertineat baptizare. Simul enim iniungitur a domino officium
praedicandi et baptizandi, secundum illud Matth. ult., euntes,
docete omnes gentes, baptizantes eos, et cetera. Sed ad officium
diaconi pertinet evangelizare. Ergo videtur quod etiam ad officium
diaconi pertineat baptizare.
2. Praeterea, secundum Dionysium, V cap. Eccl. Hier.,
purgare pertinet ad officium diaconi. Sed purgatio a peccatis maxime
fit per Baptismum, secundum illud Ephes. V, mundans eam lavacro
aquae in verbo vitae. Ergo videtur quod baptizare pertineat ad
diaconem.
3. Praeterea, de beato Laurentio legitur quod, cum ipse esset
diaconus, plurimos baptizabat. Ergo videtur quod ad diacones pertinet
baptizare.
Sed contra est quod Gelasius Papa dicit, et habetur in decretis,
XCIII dist., diacones propriam constituimus observare mensuram.
Et infra, absque episcopo vel presbytero baptizare non audeant,
nisi, praedictis ordinibus longius constitutis, necessitas extrema
compellat.
Respondeo dicendum quod, sicut caelestium ordinum proprietates et
eorum officia ex eorum nominibus accipiuntur, ut dicit Dionysius,
VII cap. Cael. Hier.; ita etiam ex nominibus ecclesiasticorum
ordinum accipi potest quid ad unumquemque pertineat ordinem. Dicuntur
autem diacones quasi ministri, quia videlicet ad diacones non pertinet
aliquod sacramentum principaliter et quasi ex proprio officio praebere,
sed ministerium adhibere aliis maioribus in sacramentorum exhibitione.
Et sic ad diaconem non pertinet quasi ex proprio officio tradere
sacramentum Baptismi, sed in collatione huius sacramenti et aliorum
assistere et ministrare maioribus. Unde Isidorus dicit, ad diaconum
pertinet assistere et ministrare sacerdotibus in omnibus quae aguntur in
sacramentis Christi, in Baptismo scilicet, in chrismate, in patena
et calice.
Ad primum ergo dicendum quod ad diaconum pertinet recitare Evangelium
in Ecclesia, et praedicare ipsum per modum catechizantis, unde et
Dionysius dicit quod diaconi habent officium super immundos, inter
quos ponit catechumenos. Sed docere, id est exponere Evangelium,
pertinet proprie ad episcopum, cuius actus est perficere, secundum
Dionysium, V cap. Eccl. Hier.; perficere autem idem est quod
docere. Unde non sequitur quod ad diacones pertineat officium
baptizandi.
Ad secundum dicendum quod, sicut Dionysius dicit, II cap. Eccl.
Hier., Baptismus non solum habet vim purgativam, sed etiam
illuminativam virtutem. Et ideo excedit officium diaconi, ad quem
pertinet solum purgare, scilicet vel repellendo immundos, vel
disponendo eos ad sacramenti susceptionem.
Ad tertium dicendum quod, quia Baptismus est sacramentum
necessitatis, permittitur diaconibus, necessitate urgente in absentia
maiorum, baptizare, sicut patet ex auctoritate Gelasii super
inducta. Et hoc modo beatus Laurentius, diaconus existens,
baptizavit.
|
|