|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod baptizare non pertineat
ad officium presbyterorum, sed solum episcoporum. Quia, sicut dictum
est, sub eodem praecepto iniungitur, Matth. ult., officium docendi
et baptizandi. Sed docere, quod est perficere, pertinet ad officium
episcopi, ut patet per Dionysium, V et VI cap. Eccl. Hier.
Ergo et baptizare pertinet tantum ad officium episcopi.
2. Praeterea, per Baptismum annumeratur aliquis populo
Christiano, quod quidem videtur ad officium solius principis
pertinere. Sed principatum in Ecclesia tenent episcopi, ut dicitur
in Glossa Luc. X, qui etiam tenent locum apostolorum, de quibus
dicitur in Psalmo, constitues eos principes super omnem terram. Ergo
videtur quod baptizare pertineat solum ad officium episcopi.
3. Praeterea, Isidorus dicit quod ad episcopum pertinet basilicarum
consecratio, unctio altaris, et confectio chrismatis, ipse ordines
ecclesiasticos distribuit, et sacras virgines benedicit. Sed his
omnibus maius est sacramentum Baptismi. Ergo videtur quod multo magis
ad officium solius episcopi pertinet baptizare.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro de officiis, constat
Baptisma solis sacerdotibus esse traditum.
Respondeo dicendum quod sacerdotes ad hoc consecrantur ut sacramentum
corporis Christi conficiant, sicut supra dictum est. Illud autem est
sacramentum ecclesiasticae unitatis, secundum illud apostoli, I
Cor. X, unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno
pane et de uno calice participamus. Per Baptismum autem aliquis fit
particeps ecclesiasticae unitatis, unde et accipit ius accedendi ad
mensam domini. Et ideo, sicut ad sacerdotem pertinet consecrare
Eucharistiam, ad quod principaliter ordinatur sacerdotium, ita ad
proprium officium sacerdotis pertinet baptizare, eiusdem enim videtur
esse operari totum, et partem in toto disponere.
Ad primum ergo dicendum quod utrumque officium, scilicet docendi et
baptizandi, dominus apostolis iniunxit, quorum vicem gerunt episcopi,
aliter tamen et aliter. Nam officium docendi commisit eis Christus ut
ipsi per se illud exercerent, tanquam principalissimum, unde et ipsi
apostoli dixerunt, Act. VI, non est aequum nos relinquere verbum
Dei et ministrare mensis. Officium autem baptizandi commisit
apostolis ut per alios exercendum, unde et apostolus dicit, I Cor.
I, non misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Et hoc ideo
quia in baptizando nihil operatur meritum et sapientia ministri, sicut
in docendo, ut patet ex supra dictis. In cuius etiam signum, nec
ipse dominus baptizavit, sed discipuli eius, ut dicitur Ioan. IV.
Nec tamen per hoc excluditur quin episcopi possint baptizare, quia
quod potest potestas inferior, potest et superior. Unde et apostolus
ibidem dicit se quosdam baptizasse.
Ad secundum dicendum quod in qualibet republica ea quae sunt minora,
pertinent ad minora officia, maiora vero maioribus reservantur,
secundum illud Exod. XVIII, quidquid maius fuerit, referent ad
te, et ipsi tantummodo minora iudicent. Et ideo ad minores principes
civitatis pertinet disponere de infimo populo, ad summos autem pertinet
disponere ea quae pertinent ad maiores civitatis. Per Baptismum autem
non adipiscitur aliquis nisi infimum gradum in populo Christiano. Et
ideo baptizare pertinet ad minores principes Ecclesiae, idest
presbyteros, qui tenent locum septuaginta duorum discipulorum
Christi, ut dicit Glossa Luc. X.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, sacramentum
Baptismi est potissimum necessitate, sed quantum ad perfectionem,
sunt quaedam alia potiora, quae episcopis reservantur.
|
|