|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod laicus baptizare non
possit. Baptizare enim, sicut dictum est, proprie pertinet ad
ordinem sacerdotalem. Sed ea quae sunt ordinis, non possunt committi
non habenti ordinem. Ergo videtur quod laicus, qui non habet
ordinem, baptizare non possit.
2. Praeterea, maius est baptizare quam alia sacramentalia Baptismi
perficere, sicut catechizare et exorcizare et aquam baptismalem
benedicere. Sed haec non possunt fieri a laicis, sed solum a
sacerdotibus. Ergo videtur quod multo minus laici possint baptizare.
3. Praeterea, sicut Baptismus est sacramentum necessitatis, ita et
poenitentia. Sed laicus non potest absolvere in foro poenitentiali.
Ergo neque potest baptizare.
Sed contra est quod Gelasius Papa et Isidorus dicunt, quod
baptizare, necessitate imminente, laicis Christianis plerumque
conceditur.
Respondeo dicendum quod ad misericordiam eius qui vult omnes homines
salvos fieri, pertinet ut in his quae sunt de necessitate salutis,
homo de facili remedium inveniat. Inter omnia autem alia sacramenta
maximae necessitatis est Baptismus, qui est regeneratio hominis in
vitam spiritualem, quia pueris aliter subveniri non potest; et adulti
non possunt aliter quam per Baptismum plenam remissionem consequi et
quantum ad culpam et quantum ad poenam. Et ideo, ut homo circa
remedium tam necessarium defectum pati non possit, institutum est ut et
materia Baptismi sit communis, scilicet aqua, quae a quolibet haberi
potest; et minister Baptismi etiam sit quicumque, etiam non
ordinatus; ne propter defectum Baptismi homo salutis suae dispendium
patiatur.
Ad primum ergo dicendum quod baptizare pertinet ad ordinem sacerdotalem
secundum quandam convenientiam et solemnitatem, non autem hoc est de
necessitate sacramenti. Unde etiam si extra necessitatis articulum
laicus baptizet, peccat quidem, tamen sacramentum Baptismi confert,
nec est rebaptizandus ille qui sic est baptizatus.
Ad secundum dicendum quod illa sacramentalia Baptismi pertinent ad
solemnitatem, non autem ad necessitatem Baptismi. Et ideo fieri non
debent nec possunt a laico, sed solum a sacerdote, cuius est
solemniter baptizare.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, poenitentia non est
tantae necessitatis sicut Baptismus, potest enim per contritionem
suppleri defectus sacerdotalis absolutionis quae non liberat a tota
poena, nec etiam pueris adhibetur. Et ideo non est simile de
Baptismo, cuius effectus per nihil aliud suppleri potest.
|
|