|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod mulier non possit
baptizare. Legitur enim in Carthaginensi Concilio, mulier, quamvis
docta et sancta, viros in conventu docere, vel alios baptizare non
praesumat. Sed nullo modo licet mulieri docere in conventu, secundum
illud I Cor. XIV, turpe est mulieri in Ecclesia loqui. Ergo
videtur quod nec etiam aliquo modo liceat mulieri baptizare.
2. Praeterea, baptizare pertinet ad officium praelationis, unde a
sacerdotibus habentibus curam animarum debet accipi Baptismus. Sed
hoc non potest competere feminae, secundum illud I Tim. II,
docere mulieri non permitto, nec dominari in viros, sed subditam
esse. Ergo mulier baptizare non potest.
3. Praeterea, in spirituali regeneratione videtur aqua habere locum
materni uteri, ut Augustinus dicit, super illud Ioan. III,
nunquid homo potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci?
Ille autem qui baptizat, videtur magis habere patris officium. Sed
hoc non competit mulieri. Ergo mulier baptizare non potest.
Sed contra est quod Urbanus Papa dicit, et habetur in decretis,
XXX, qu. III, super quibus consuluit nos tua dilectio, hoc
videtur nobis hac sententia respondendum, ut Baptismus sit si,
necessitate instante, femina puerum in nomine Trinitatis
baptizaverit.
Respondeo dicendum quod Christus est qui principaliter baptizat,
secundum illud Ioan. I, super quem videris spiritum descendentem et
manentem, hic est qui baptizat. Dicitur autem Coloss. III quod
in Christo non est masculus neque femina. Et ideo, sicut masculus
laicus potest baptizare, quasi minister Christi, ita etiam et
femina. Quia tamen caput mulieris est vir, et caput viri Christus,
ut dicitur I Cor. XI; non debet mulier baptizare si adsit copia
viri. Sicut nec laicus praesente clerico, nec clericus praesente
sacerdote. Qui tamen potest baptizare praesente episcopo, eo quod hoc
pertinet ad officium sacerdotis.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut mulieri non permittitur publice
docere, potest tamen privata doctrina vel monitione aliquem instruere;
ita non permittitur publice et solemniter baptizare, sed tamen potest
baptizare in necessitatis articulo.
Ad secundum dicendum quod, quando Baptismus solemniter et ordinate
celebratur, debet aliquis sacramentum Baptismi suscipere a presbytero
curam animarum habente, vel ab aliquo vice eius. Hoc tamen non
requiritur in articulo necessitatis, in quo potest mulier baptizare.
Ad tertium dicendum quod in generatione carnali masculus et femina
operantur secundum virtutem propriae naturae, et ideo femina non potest
esse principium generationis activum, sed passivum tantum. Sed in
generatione spirituali neuter operatur virtute propria, sed
instrumentaliter tantum per virtutem Christi. Et ideo eodem modo
potest et vir et mulier in casu necessitatis baptizare. Si tamen
mulier extra casum necessitatis baptizaret, non esset rebaptizandus,
sicut et de laico dictum est. Peccaret tamen ipsa baptizans, et alii
qui ad hoc cooperarentur, vel Baptismum ab ea suscipiendo, vel ei
baptizandum aliquem offerendo.
|
|