|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ille qui non est
baptizatus, non possit sacramentum Baptismi conferre. Nullus enim
dat quod non habet. Sed nonbaptizatus non habet sacramentum
Baptismi. Ergo non potest ipsum conferre.
2. Praeterea, sacramentum Baptismi confert aliquis inquantum est
minister Ecclesiae. Sed ille qui non est baptizatus, nullo modo
pertinet ad Ecclesiam, scilicet nec re nec sacramento. Ergo non
potest sacramentum Baptismi conferre.
3. Praeterea, maius est sacramentum conferre quam suscipere. Sed
nonbaptizatus non potest alia sacramenta suscipere. Ergo multo minus
potest aliquod sacramentum conferre.
Sed contra est quod Isidorus dicit, Romanus pontifex non hominem
iudicat qui baptizat, sed spiritum Dei subministrare gratiam
Baptismi, licet Paganus sit qui baptizat. Sed ille qui est
baptizatus, non dicitur Paganus. Ergo non baptizatus potest conferre
sacramentum Baptismi.
Respondeo dicendum quod hanc quaestionem Augustinus indeterminatam
reliquit. Dicit enim, in II contra epistolam Parmeniani, haec
quidem alia quaestio est, utrum et ab his qui nunquam fuerunt
Christiani, possit Baptismus dari, nec aliquid hinc temere
affirmandum est, sine auctoritate tanti sacri Concilii quantum tantae
rei sufficit. Postmodum vero per Ecclesiam determinatum est quod
nonbaptizati, sive sint Iudaei sive Pagani, possunt sacramentum
Baptismi conferre, dummodo in forma Ecclesiae baptizent. Unde
Nicolaus Papa respondet ad consulta Bulgarorum, a quodam nescitis
Christiano an Pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis.
Hi si in nomine Trinitatis baptizati sunt, rebaptizari non debent.
Si autem forma Ecclesiae non fuerit observata, sacramentum Baptismi
non confertur. Et sic intelligendum est quod Gregorius II scribit
Bonifacio episcopo, quos a Paganis baptizatos asseruisti, scilicet
Ecclesiae forma non servata, ut de novo baptizes in nomine
Trinitatis, mandamus. Et huius ratio est quia, sicut ex parte
materiae, quantum ad necessitatem sacramenti, sufficit quaecumque
aqua, ita etiam sufficit ex parte ministri quicumque homo. Et ideo
etiam nonbaptizatus in articulo necessitatis baptizare potest. Ut sic
duo nonbaptizati se invicem baptizent, dum prius unus baptizaret
alium, et postea baptizaretur ab eodem, et consequeretur uterque non
solum sacramentum, sed etiam rem sacramenti. Si vero extra articulum
necessitatis hoc fieret, uterque graviter peccaret, scilicet baptizans
et baptizatus, et per hoc impediretur Baptismi effectus, licet non
tolleretur ipsum sacramentum.
Ad primum ergo dicendum quod homo baptizans adhibet tantum exterius
ministerium, sed Christus est qui interius baptizat, qui potest uti
omnibus hominibus ad quodcumque voluerit. Et ideo nonbaptizati possunt
baptizare, quia, ut Nicolaus Papa dicit, Baptismus non est
illorum, scilicet baptizantium, sed eius, scilicet Christi.
Ad secundum dicendum quod ille qui non est baptizatus, quamvis non
pertineat ad Ecclesiam re vel sacramento, potest tamen ad eam
pertinere intentione et similitudine actus, inquantum scilicet intendit
facere quod facit Ecclesia, et formam Ecclesiae servat in
baptizando, et sic operatur ut minister Christi, qui virtutem suam
non alligavit baptizatis, sicut nec etiam sacramentis.
Ad tertium dicendum quod alia sacramenta non sunt tantae necessitatis
sicut Baptismus. Et ideo magis conceditur quod nonbaptizatus possit
baptizare, quam quod possit alia sacramenta suscipere.
|
|