|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod plures possint simul
baptizare. In multitudine enim continetur unum, sed non convertitur.
Unde videtur quod quidquid potest facere unus, possint facere multi,
et non e converso, sicut multi trahunt navem quam unus trahere non
posset. Sed unus homo potest baptizare. Ergo et plures possunt simul
unum baptizare.
2. Praeterea, difficilius est quod unum agens agat in plura quam
quod plures agentes agant simul in unum. Sed unus homo potest simul
baptizare plures. Ergo multo magis plures possunt simul unum
baptizare.
3. Praeterea, Baptismus est sacramentum maximae necessitatis. Sed
in aliquo casu videtur esse necessarium quod plures simul unum
baptizarent, puta si aliquis parvulus esset in articulo mortis, et
adessent duo quorum alter esset mutus, et alter manibus et brachiis
careret; tunc enim oporteret quod mutilatus verba proferret, et mutus
Baptismum exerceret. Ergo videtur quod plures possint simul unum
baptizare.
Sed contra est quod unius agentis una est actio. Si ergo plures unum
baptizarent, videretur sequi quod essent plures Baptismi. Quod est
contra id quod dicitur Ephes. IV, una fides, unum Baptisma.
Respondeo dicendum quod sacramentum Baptismi praecipue habet virtutem
ex forma, quam apostolus nominat verbum vitae, Ephes. V. Et ideo
considerare oportet, si plures unum simul baptizarent, qua forma
uterentur. Si enim dicerent, nos te baptizamus in nomine patris et
filii et spiritus sancti, dicunt quidam quod non conferretur
sacramentum Baptismi eo quod non servaretur forma Ecclesiae, quae sic
habet, ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Sed hoc excluditur per formam baptizandi qua utitur Ecclesia
Graecorum. Possent enim dicere, baptizatur servus Christi n. in
nomine patris et filii et spiritus sancti, sub qua forma Graeci
Baptismum suscipiunt, quae tamen forma multo magis dissimilis est
formae qua nos utimur, quam si diceretur, nos te baptizamus. Sed
considerandum est quod ex tali forma, nos te baptizamus, exprimitur
talis intentio quod plures conveniunt ad unum Baptismum conferendum.
Quod quidem videtur esse contra rationem ministerii, homo enim non
baptizat nisi ut minister Christi et vicem eius gerens; unde, sicut
unus est Christus, ita oportet esse unum ministrum qui Christum
repraesentet. Propter quod signanter apostolus dicit, Ephes. IV,
unus dominus, una fides, unum Baptisma. Et ideo contraria intentio
videtur excludere Baptismi sacramentum. Si vero uterque diceret, ego
te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, uterque
exprimeret suam intentionem quasi ipse singulariter Baptismum
conferret. Quod posset contingere in eo casu in quo contentiose
uterque aliquem baptizare conaretur. Et tunc manifestum est quod ille
qui prius verba proferret, daret Baptismi sacramentum. Alius vero,
quantumcumque ius baptizandi haberet, etsi verba pronuntiare
praesumeret, esset puniendus tanquam rebaptizator. Si autem omnino
simul verba proferrent et hominem immergerent aut aspergerent, essent
puniendi de inordinato modo baptizandi, et non de iteratione
Baptismi, quia uterque intenderet nonbaptizatum baptizare, et
uterque, quantum est in se, baptizaret. Nec traderent aliud et aliud
sacramentum, sed Christus, qui est unus interius baptizans, unum
sacramentum per utrumque conferret.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa locum habet in his quae agunt
propria virtute. Sed homines non baptizant propria virtute, sed
virtute Christi, qui, cum sit unus, per unum ministrum perficit suum
opus.
Ad secundum dicendum quod in casu necessitatis unus posset simul plures
baptizare sub hac forma, ego vos baptizo, puta si immineret ruina aut
gladius aut aliquid huiusmodi, quod moram omnino non pateretur, si
singillatim omnes baptizarentur. Nec per hoc diversificaretur forma
Ecclesiae, quia plurale non est nisi singulare geminatum, praesertim
cum pluraliter dicatur, Matth. ult., baptizantes eos, et cetera.
Nec est simile de baptizante et baptizato. Quia Christus, qui
principaliter baptizat, est unus, sed multi per Baptismum efficiuntur
unum in Christo.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, integritas
Baptismi consistit in forma verborum et in usu materiae. Et ideo
neque ille qui tantum verba profert baptizat, neque ille qui immergit.
Et ideo, si unus verba proferat et alius immergit, nulla forma
verborum poterit esse conveniens. Neque enim poterit dici, ego te
baptizo, cum ipse non immergat, et per consequens non baptizet.
Neque etiam poterit dicere, nos te baptizamus, cum neuter baptizet.
Si enim duo sint quorum unus unam partem libri scribat et alius aliam,
non est propria locutio, nos scripsimus librum istum, sed
synecdochica, inquantum totum ponitur pro parte.
|
|