|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod in Baptismo non
requiratur aliquis qui baptizatum de sacro fonte levet. Baptismus enim
noster per Baptismum Christi consecratur, et ei conformatur. Sed
Christus baptizatus non est ab aliquo de fonte susceptus, sed, sicut
dicitur Matth. III, baptizatus Iesus confestim ascendit de aqua.
Ergo videtur quod nec in aliorum Baptismo requiratur aliquis qui
baptizatum de sacro fonte suscipiat.
2. Praeterea, Baptismus est spiritualis regeneratio, ut supra
dictum est. Sed in carnali generatione non requiritur nisi principium
activum, quod est pater, et principium passivum, quod est mater.
Cum igitur in Baptismo locum patris obtineat ille qui baptizat, locum
autem matris ipsa aqua Baptismi, ut Augustinus dicit, in quodam
sermone Epiphaniae; videtur quod non requiratur aliquis alius qui
baptizatum de sacro fonte levet.
3. Praeterea, in sacramentis Ecclesiae nihil derisorium fieri
debet. Sed hoc derisorium videtur, quod adulti baptizati, qui
seipsos sustentare possunt et de sacro fonte exire, ab alio
suscipiantur. Ergo videtur quod non requiratur aliquis, praecipue in
Baptismo adultorum, qui baptizatum de sacro fonte levet.
Sed contra est quod Dionysius dicit, II cap. Eccl. Hier.,
quod sacerdotes, assumentes baptizatum, tradunt adductionis susceptori
et duci.
Respondeo dicendum quod spiritualis regeneratio, quae fit per
Baptismum, assimilatur quodammodo generationi carnali, unde dicitur
I Pet. II, sicut modo geniti infantes rationabiles sine dolo lac
concupiscite. In generatione autem carnali parvulus nuper natus
indiget nutrice et paedagogo. Unde et in spirituali generatione
Baptismi requiritur aliquis qui fungatur vice nutricis et paedagogi,
informando et instruendo eum qui est novitius in fide, de his quae
pertinent ad fidem et ad vitam Christianam, ad quod praelati
Ecclesiae vacare non possunt, circa communem curam populi occupati,
parvuli enim et novitii indigent speciali cura praeter communem. Et
ideo requiritur quod aliquis suscipiat baptizatum de sacro fonte quasi
in suam instructionem et tutelam. Et hoc est quod Dionysius dicit,
ult. cap. Eccl. Hier., divinis nostris ducibus, idest
apostolis, ad mentem venit et visum est suscipere infantes secundum
istum modum quod parentes pueri traderent puerum cuidam docto in divinis
paedagogo, et reliquum sub ipso puer ageret, sicut sub divino patre et
salvationis sanctae susceptore.
Ad primum ergo dicendum quod Christus non est baptizatus ut ipse
regeneraretur, sed ut alios regeneraret. Et ideo ipse post Baptismum
non indiguit paedagogo tanquam parvulus.
Ad secundum dicendum quod in generatione carnali non requiritur ex
necessitate nisi pater et mater, sed ad facilem partum, et educationem
pueri convenientem, requiritur obstetrix et nutrix et paedagogus.
Quorum vicem implet in Baptismo ille qui puerum de sacro fonte levat.
Unde non est de necessitate sacramenti, sed unus solus potest in aqua
baptizare, necessitate imminente.
Ad tertium dicendum quod baptizatus non suscipitur a patrino de sacro
fonte propter imbecillitatem corporalem, sed propter imbecillitatem
spiritualem, ut dictum est.
|
|