|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod ille qui suscipit
aliquem de sacro fonte, non obligetur ad eius instructionem. Quia
nullus potest instruere nisi instructus. Sed etiam quidam non
instructi sed simplices admittuntur ad aliquem de sacro fonte
suscipiendum. Ergo ille qui suscipit baptizatum, non obligatur ad
eius instructionem.
2. Praeterea, filius magis a patre instruitur quam ab alio
extraneo, nam filius habet a patre, esse et nutrimentum et
disciplinam, ut philosophus dicit, VIII Ethic. Si ergo ille qui
suscipit baptizatum, tenetur eum instruere, magis esset conveniens
quod pater carnalis filium suum de Baptismo suscipiat quam alius.
Quod tamen videtur esse prohibitum, ut habetur in decretis, XXX,
qu. I, cap. pervenit et dictum est.
3. Praeterea, plures magis possunt instruere quam unus solus. Si
ergo ille qui suscipit aliquem baptizatum, teneretur eum instruere,
magis deberent plures suscipere quam unus solus. Cuius contrarium
habetur in decreto Leonis Papae, non plures, inquit, ad
suscipiendum de Baptismo infantem quam unus accedant, sive vir sive
mulier.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in quodam sermone paschali,
vos ante omnia, tam viros quam mulieres, qui filios in Baptismate
suscepistis, moneo ut vos cognoscatis fideiussores apud Deum
exstitisse pro illis quos visi estis de sacro fonte suscipere.
Respondeo dicendum quod unusquisque obligatur ad exequendum officium
quod accipit. Dictum est autem quod ille qui suscipit aliquem de sacro
fonte, assumit sibi officium paedagogi. Et ideo obligatur ad habendam
curam de ipso, si necessitas immineret, sicut eo tempore et loco in
quo baptizati inter infideles nutriuntur. Sed ubi nutriuntur inter
Catholicos Christianos, satis possunt ab hac cura excusari,
praesumendo quod a suis parentibus diligenter instruantur. Si tamen
quocumque modo sentirent contrarium, tenerentur secundum suum modum
saluti spiritualium filiorum curam impendere.
Ad primum ergo dicendum quod, ubi immineret periculum, oporteret esse
aliquem doctum in divinis, sicut Dionysius dicit, qui baptizandum de
sacro fonte susciperet. Sed ubi hoc periculum non imminet, propter
hoc quod pueri nutriuntur inter Catholicos, admittuntur quicumque ad
hoc officium, quia ea quae pertinent ad Christianam vitam et fidem,
publice omnibus nota sunt. Et tamen ille qui non est baptizatus non
potest suscipere baptizatum, ut est declaratum in Concilio
Maguntino, licet nonbaptizatus possit baptizare, quia persona
baptizantis est de necessitate sacramenti, non autem persona
suscipientis, sicut dictum est.
Ad secundum dicendum quod, sicut est alia generatio spiritualis a
carnali, ita etiam debet esse alia disciplina, secundum illud Heb.
XII, patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et
reverebamur eos. Non multo magis obtemperabimus patri spirituum, et
vivemus? Et ideo alius debet esse pater spiritualis a patre carnali,
nisi necessitas contrarium exigat.
Ad tertium dicendum quod confusio disciplinae esset nisi esset unus
principalis instructor. Et ideo in Baptismo unus debet esse
principalis susceptor. Alii tamen possunt admitti quasi coadiutores.
|
|