|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod pueri non sint
baptizandi. In eo enim qui baptizatur requiritur intentio suscipiendi
sacramentum, ut supra dictum est. Huiusmodi autem intentionem non
possunt pueri habere, cum non habeant usum liberi arbitrii. Ergo
videtur quod non possint suscipere sacramentum Baptismi.
2. Praeterea, Baptismus est fidei sacramentum, ut supra dictum
est. Sed pueri non habent fidem, quae consistit in credentium
voluntate, ut Augustinus dicit, super Ioan. Nec etiam potest dici
quod salventur in fide parentum, quia quandoque parentes sunt
infideles, et sic magis per eorum infidelitatem damnarentur. Ergo
videtur quod pueri non possint baptizari.
3. Praeterea, I Pet. III dicitur quod homines salvos facit
Baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae
interrogatio in Deum. Sed pueri neque conscientiam habent bonam vel
malam, cum non habeant usum rationis, neque etiam convenienter ipsi
interrogantur cum non intelligant. Ergo non debent pueri baptizari.
Sed contra est quod Dionysius dicit, ult. cap. Eccl. Hier.,
divini nostri duces, scilicet apostoli, probaverunt infantes recipi ad
Baptismum.
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. V, si unius
delicto mors regnavit per unum, scilicet per Adam, multo magis
abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita
regnabunt per unum, Iesum Christum. Pueri autem ex peccato Adae
peccatum originale contrahunt, quod patet ex hoc quod sunt mortalitati
subiecti, quae per peccatum primi hominis in omnes pertransiit, ut
ibidem apostolus dicit. Unde multo magis pueri possunt per Christum
gratiam suscipere, ut regnent in vita aeterna. Ipse autem dominus
dicit, Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu
sancto, non potest introire in regnum Dei. Unde necessarium fuit
pueros baptizare, ut, sicut per Adam damnationem incurrerunt
nascendo, ita per Christum salutem consequantur renascendo. Fuit
etiam conveniens pueros baptizari ut a pueritia nutriti in his quae sunt
Christianae vitae, firmius in ea perseverent, iuxta illud Prov.
XXII, adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet
ab ea. Et hanc rationem assignat Dionysius, ult. cap. Eccl.
Hier.
Ad primum ergo dicendum quod regeneratio spiritualis, quae fit per
Baptismum, quodammodo similis est nativitati carnali, quantum ad hoc
quod, sicut pueri in maternis uteris constituti non per seipsos
nutrimentum accipiunt, sed ex nutrimento matris sustentantur, ita
etiam pueri non habentes usum rationis, quasi in utero matris
Ecclesiae constituti, non per seipsos, sed per actum Ecclesiae
salutem suscipiunt. Unde Augustinus dicit, in libro de peccatorum
meritis et Remiss., mater Ecclesia os maternum parvulis praebet, ut
sacris mysteriis imbuantur, quia nondum possunt corde proprio credere
ad iustitiam, nec ore proprio confiteri ad salutem. Si autem
propterea recte fideles vocantur quoniam fidem per verba gestantium
quodammodo profitentur, cur etiam non poenitentes habeantur, cum per
eorundem verba gestantium Diabolo et huic saeculo abrenuntiare
monstrentur? Et eadem ratione possunt dici intendentes, non per actum
propriae intentionis, cum ipsi quandoque contranitantur et plorent,
sed per actum eorum a quibus offeruntur.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus, scribens Bonifacio,
dicit, in Ecclesia salvatoris parvuli per alios credunt, sicut ex
aliis quae in Baptismo remittuntur peccata traxerunt. Nec impeditur
eorum salus si parentes sint infideles, quia, sicut Augustinus
dicit, eidem Bonifacio scribens, offeruntur parvuli ad percipiendam
spiritualem gratiam, non tam ab eis quorum gestantur manibus (quamvis
et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt), quam ab universa
societate sanctorum atque fidelium. Ab omnibus namque offerri recte
intelliguntur, quibus placet quod offeruntur, et quorum caritate ad
communionem sancti spiritus adiunguntur. Infidelitas autem propriorum
parentum, etiam si eos post Baptismum Daemoniorum sacrificiis imbuere
conentur, pueris non nocet. Quia, ut ibidem Augustinus dicit, puer
semel generatus per aliorum voluntatem, deinceps non potest vinculo
alienae iniquitatis obstringi, ubi nulla sua voluntate consentit,
secundum illud, Ezech. XVIII, sicut anima patris mea est, et
anima filii, anima quae peccaverit, ipsa morietur. Sed ideo ex Adam
traxit quod sacramenti illius gratia solveretur, quia nondum erat anima
separata vivens. Fides autem unius, immo totius Ecclesiae, parvulo
prodest per operationem spiritus sancti, qui unit Ecclesiam et bona
unius alteri communicat.
Ad tertium dicendum quod, sicut puer, cum baptizatur, non per
seipsum, sed per alios credit; ita non per seipsum, sed per alios
interrogatur, et interrogati confitentur fidem Ecclesiae in persona
pueri, qui huic fidei aggregatur per fidei sacramentum. Conscientiam
autem bonam consequitur puer etiam in seipso, non quidem actu, sed
habitu, per gratiam iustificantem.
|
|