|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod pueri Iudaeorum vel
aliorum infidelium sint baptizandi, etiam invitis parentibus. Magis
enim debet homini subveniri contra periculum mortis aeternae quam contra
periculum mortis temporalis. Sed puero in periculo mortis temporalis
existenti est subveniendum, etiam si parentes per malitiam
contraniterentur. Ergo multo magis est subveniendum pueris infidelium
filiis contra periculum mortis aeternae, etiam invitis parentibus.
2. Praeterea, filii servorum sunt servi, et in potestate
dominorum. Sed Iudaei sunt servi regum et principum, et quicumque
etiam alii infideles. Ergo absque omni iniuria possunt principes
Iudaeorum filios, vel aliorum servorum infidelium, facere baptizari.
3. Praeterea, quilibet homo est magis Dei, a quo habet animam,
quam patris carnalis, a quo habet corpus. Non est ergo iniustum si
pueri infidelium filii parentibus carnalibus auferantur, et Deo per
Baptismum consecrentur.
Sed contra est quod in decretis, dist. XLV, ex Concilio
Toletano, sic dicitur, de Iudaeis praecepit sancta synodus nemini
deinceps ad credendum vim inferre, non enim tales inviti salvandi
sunt, sed volentes, ut integra sit forma iustitiae.
Respondeo dicendum quod pueri infidelium filii aut habent usum
rationis, aut non habent. Si autem habent, iam, quantum ad ea quae
sunt iuris divini vel naturalis, incipiunt suae potestatis esse. Et
ideo propria voluntate, invitis parentibus, possunt Baptismum
suscipere, sicut et matrimonium contrahere. Et ideo tales licite
moneri possunt et induci ad suscipiendum Baptismum. Si vero nondum
habent usum liberi arbitrii, secundum ius naturale sunt sub cura
parentum, quandiu ipsi sibi providere non possunt. Unde etiam et de
pueris antiquorum dicitur quod salvabantur in fide parentum. Et ideo
contra iustitiam naturalem esset si tales pueri, invitis parentibus,
baptizarentur, sicut etiam si aliquis habens usum rationis baptizaretur
invitus. Esset etiam periculosum taliter filios infidelium baptizare,
quia de facili ad infidelitatem redirent, propter naturalem affectum ad
parentes. Et ideo non habet hoc Ecclesiae consuetudo, quod filii
infidelium, invitis parentibus, baptizentur.
Ad primum ergo dicendum quod a morte corporali non est aliquis
eripiendus contra ordinem iuris civilis, puta, si aliquis a suo iudice
condemnetur ad mortem, nullus debet eum violenter a morte eripere.
Unde nec aliquis debet irrumpere ordinem iuris naturae, quo filius est
sub cura patris, ut eum liberet a periculo mortis aeternae.
Ad secundum dicendum quod Iudaei sunt servi principum servitute
civili, quae non excludit ordinem iuris naturalis vel divini.
Ad tertium dicendum quod homo ordinatur ad Deum per rationem, per
quam Deum cognoscere potest. Unde puer, antequam usum rationis
habeat, naturali ordine ordinatur in Deum per rationem parentum,
quorum curae naturaliter subiacet, et secundum eorum dispositionem sunt
circa ipsum divina agenda.
|
|