|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod in maternis uteris
existentes possint baptizari. Efficacius est enim donum Christi ad
salutem quam peccatum Adae ad damnationem, ut apostolus dicit, Rom.
V. Sed pueri in maternis uteris existentes damnantur propter peccatum
Adae. Ergo multo magis salvari possunt per donum Christi. Quod
quidem fit per Baptismum. Ergo pueri in maternis uteris existentes
possunt baptizari.
2. Praeterea, puer in utero matris existens aliquid matris esse
videtur. Sed, baptizata matre, baptizatur quidquid est eius intra
ipsam existens. Ergo videtur quod, baptizata matre, baptizetur puer
in utero eius existens.
3. Praeterea, mors aeterna peior est quam mors corporalis. Sed de
duobus malis minus malum eligendum est. Si ergo puer in utero matris
existens baptizari non potest, melius esset quod mater aperiretur et
puer vi eductus baptizaretur, quam quod puer aeternaliter damnaretur,
absque Baptismo decedens.
4. Praeterea, contingit quandoque quod aliqua pars pueri prius
egreditur, sicut legitur Gen. XXXVIII quod, pariente
Thamar, in ipsa effusione infantium, unus protulit manum, in qua
obstetrix ligavit coccinum, dicens, iste egredietur prior. Illo vero
manum retrahente, egressus est alter. Quandoque autem in tali casu
imminet periculum mortis. Ergo videtur quod illa pars debeat
baptizari, puero adhuc in materno utero existente.
Sed contra est quod Augustinus, in epistola ad Dardanum, dicit,
nemo renascitur nisi primo nascatur. Sed Baptismus est quaedam
spiritualis regeneratio. Non ergo debet aliquis baptizari priusquam ex
utero nascatur.
Respondeo dicendum quod de necessitate Baptismi est quod corpus
baptizandi aliquo modo aqua abluatur, cum Baptismus sit quaedam
ablutio, ut supra dictum est. Corpus autem infantis, antequam
nascatur ex utero, non potest aliquo modo ablui aqua, nisi forte
dicatur quod ablutio baptismalis qua corpus matris lavatur, ad filium
in ventre existentem perveniat. Sed hoc non potest esse, tum quia
anima pueri, ad cuius sanctificationem ordinatur Baptismus, distincta
est ab anima matris; tum quia corpus puerperii animati iam est
formatum, et per consequens a corpore matris distinctum. Et ideo
Baptismus quo mater baptizatur, non redundat in prolem in utero
existentem. Unde Augustinus dicit, contra Iulianum, si ad matris
corpus id quod in ea concipitur pertinet, ita ut eius pars imputetur,
non baptizaretur infans cuius mater baptizata est, aliquo mortis
urgente periculo, cum gestaret in utero. Nunc vero, cum etiam ipse,
scilicet infans, baptizetur, non utique ad maternum corpus, cum esset
in utero, pertinebat. Et ita relinquitur quod nullo modo existentes
in maternis uteris baptizari possunt.
Ad primum ergo dicendum quod pueri in maternis uteris existentes nondum
prodierunt in lucem, ut cum aliis hominibus vitam ducant. Unde non
possunt subiici actioni humanae, ut per eorum ministerium sacramenta
recipiant ad salutem. Possunt tamen subiici operationi Dei, apud
quem vivunt, ut quodam privilegio gratiae sanctificationem
consequantur, sicut patet de sanctificatis in utero.
Ad secundum dicendum quod membrum interius matris est aliquid eius per
continuationem et unionem materialis partis ad totum. Puer autem in
utero matris existens est aliquid eius per quandam colligationem
corporum distinctorum. Unde non est similis ratio.
Ad tertium dicendum quod non sunt facienda mala ut veniant bona, ut
dicitur Rom. III. Et ideo non debet homo occidere matrem ut
baptizet puerum. Si tamen mater mortua fuerit vivente puero in utero,
aperiri debet, ut puer baptizetur.
Ad quartum dicendum quod expectanda est totalis egressio pueri ex utero
ad Baptismum, nisi mors immineat. Si tamen primo caput egrediatur,
in quo fundatur sensus, debet baptizari, periculo imminente, et non
est postea rebaptizandus, si eum perfecte nasci contigerit. Et
videtur idem faciendum quaecumque alia pars egrediatur, periculo
imminente. Quia tamen in nulla partium exteriorum integritas ita
consistit sicut in capite, videtur quibusdam quod, propter dubium,
quacumque alia parte corporis abluta, puer post perfectam nativitatem
sit baptizandus sub hac forma, si non es baptizatus, ego te baptizo,
et cetera.
|
|