|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod furiosi et amentes
non debeant baptizari. Ad susceptionem enim Baptismi requiritur
intentio in eo qui baptizatur, ut supra dictum est. Sed furiosi et
amentes, cum careant usu rationis, non possunt habere nisi inordinatam
intentionem. Ergo non debent baptizari.
2. Praeterea, homo bruta animalia superexcedit in hoc quod habet
rationem. Sed furiosi et amentes non habent usum rationis, et
quandoque etiam in eis non expectatur, sicut expectatur in pueris.
Ergo videtur quod, sicut bruta animalia non baptizantur, ita etiam
nec tales furiosi et amentes debeant baptizari.
3. Praeterea, magis ligatus est usus rationis in furiosis vel
amentibus quam in dormientibus. Sed Baptismus non consuevit dari
dormientibus. Ergo non debet dari amentibus et furiosis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, IV Confess., de amico
suo, qui, cum desperaretur, baptizatus est. Et tamen in ipso
Baptismus efficaciam habuit. Unde et carentibus usu rationis
aliquando Baptismus dari debet.
Respondeo dicendum quod circa amentes et furiosos est distinguendum.
Quidam enim sunt a nativitate tales, nulla habentes lucida
intervalla, in quibus etiam nullus usus rationis apparet. Et de
talibus, quantum ad Baptismi susceptionem, videtur esse idem iudicium
et de pueris, qui baptizantur in fide Ecclesiae, ut supra dictum
est. Alii vero sunt amentes qui ex sana mente quam habuerunt prius,
in amentiam inciderunt. Et tales sunt iudicandi secundum voluntatem
quam habuerunt dum sanae mentis existerent. Et ideo, si tunc apparuit
in eis voluntas suscipiendi Baptismum, debet exhiberi eis in furia vel
amentia constitutis, etiam si tunc contradicant. Alioquin, si nulla
voluntas suscipiendi Baptismum in eis apparuit dum sanae mentis
essent, non sunt baptizandi. Quidam vero sunt qui, etsi a nativitate
fuerint furiosi et amentes, habent tamen aliqua lucida intervalla, in
quibus recta ratione uti possunt. Unde, si tunc baptizari voluerint,
baptizari possunt etiam in amentia constituti. Et debet eis
sacramentum tunc conferri si periculum timeatur, alioquin melius est ut
tempus expectetur in quo sint sanae mentis ad hoc quod devotius
suscipiant sacramentum. Si autem tempore lucidi intervalli non
appareat in eis voluntas Baptismum suscipiendi, baptizari non debent
in amentia constituti. Quidam vero sunt qui, etsi non omnino sanae
mentis existant, in tantum tamen ratione utuntur quod possunt de sua
salute cogitare, et intelligere sacramenti virtutem. Et de talibus
idem est iudicium sicut de his qui sanae mentis existunt, qui
baptizantur volentes, non inviti.
Ad primum ergo dicendum quod amentes qui nunquam habuerunt nec habent
usum rationis, baptizantur ex intentione Ecclesiae, sicut ex ritu
Ecclesiae credunt et poenitent, sicut supra de pueris dictum est.
Illi vero qui aliquo tempore habuerunt vel habent usum rationis,
secundum propriam intentionem baptizantur, quam habent vel habuerunt
tempore sanae mentis.
Ad secundum dicendum quod furiosi vel amentes carent usu rationis per
accidens, scilicet propter aliquod impedimentum organi corporalis, non
autem propter defectum animae rationalis, sicut bruta animalia. Unde
non est de eis similis ratio.
Ad tertium dicendum quod dormientes non sunt baptizandi nisi periculum
mortis immineat. In quo casu baptizari debent si prius voluntas
apparuit in eis suscipiendi Baptismum, sicut et de amentibus dictum
est, sicut Augustinus narrat, in IV libro Confess., de amico
suo, qui baptizatus est nesciens, propter periculum mortis.
|
|