|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non teneantur omnes ad
susceptionem Baptismi. Per Christum enim non est hominibus arctata
via salutis. Sed ante Christi adventum poterant homines salvari sine
Baptismo. Ergo etiam post Christi adventum.
2. Praeterea, Baptismus maxime videtur esse institutus in remedium
peccati originalis. Sed ille qui est baptizatus, cum non habeat
originale peccatum, non videtur quod possit transfundere in prolem.
Ergo filii baptizatorum non videntur esse baptizandi.
3. Praeterea, Baptismus datur ad hoc quod aliquis per gratiam a
peccato mundetur. Sed hoc consequuntur illi qui sunt sanctificati in
utero, sine Baptismo. Ergo non tenentur ad suscipiendum Baptismum.
Sed contra est quod dicitur Ioan. III, nisi quis renatus fuerit
ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Et in
libro de ecclesiasticis dogmatibus dicitur, baptizatis tantum iter
salutis esse credimus.
Respondeo dicendum quod ad illud homines tenentur sine quo salutem
consequi non possunt. Manifestum est autem quod nullus salutem potest
consequi nisi per Christum, unde et apostolus dicit, Rom. V,
sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per
unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae. Ad hoc
autem datur Baptismus ut aliquis, per ipsum regeneratus, incorporetur
Christo, factus membrum ipsius, unde dicitur Gal. III,
quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Unde
manifestum est quod omnes ad Baptismum tenentur; et sine eo non potest
esse salus hominibus.
Ad primum ergo dicendum quod nunquam homines potuerunt salvari, etiam
ante Christi adventum, nisi fierent membra Christi, quia, ut
dicitur Act. IV, non est aliud nomen datum hominibus in quo
oporteat nos salvos fieri. Sed ante adventum Christi, homines
Christo incorporabantur per fidem futuri adventus, cuius fidei
signaculum erat circumcisio, ut apostolus dicit, Rom. IV. Ante
vero quam circumcisio institueretur, sola fide, ut Gregorius dicit,
cum sacrificiorum oblatione, quibus suam fidem antiqui patres
profitebantur, homines Christo incorporabantur. Post adventum etiam
Christi, homines per fidem Christo incorporantur, secundum illud
Ephes. III habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Sed
alio signo manifestatur fides rei iam praesentis quam demonstrabatur
quando erat futura, sicut aliis verbis significatur praesens,
praeteritum et futurum. Et ideo, licet ipsum sacramentum Baptismi
non semper fuerit necessarium ad salutem, fides tamen, cuius
Baptismus sacramentum est, semper necessaria fuit.
Ad secundum dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, illi
qui baptizantur, renovantur per Baptismum secundum spiritum, corpus
tamen remanet subiectum vetustati peccati, secundum illud Rom.
VIII, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero
vivit propter iustificationem. Unde Augustinus probat, in libro
contra Iulianum, quod non baptizatur in homine quidquid in eo est.
Manifestum est autem quod homo non generat generatione carnali secundum
spiritum, sed secundum carnem. Et ideo filii baptizatorum cum peccato
originali nascuntur. Unde indigent baptizari.
Ad tertium dicendum quod illi qui sunt sanctificati in utero,
consequuntur quidem gratiam emundantem a peccato originali, non tamen
ex hoc ipso consequuntur characterem, quo Christo configurentur. Et
propter hoc, si aliqui nunc sanctificarentur in utero, necesse esset
eos baptizari, ut per susceptionem characteris aliis membris Christi
conformarentur.
|
|