|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sine Baptismo nullus
possit salvari. Dicit enim dominus, Ioan. III, nisi quis
renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum
Dei. Sed illi soli salvantur qui regnum Dei intrant. Ergo nullus
potest salvari sine Baptismo, quo aliquis regeneratur ex aqua et
spiritu sancto.
2. Praeterea, in libro de ecclesiasticis dogmatibus dicitur, nullum
catechumenum, quamvis in bonis operibus defunctum, aeternam vitam
habere credimus, excepto martyrio, ubi tota sacramenta Baptismi
complentur. Sed si aliquis sine Baptismo possit salvari, maxime hoc
haberet locum in catechumenis bona opera habentibus, qui videntur
habere fidem per dilectionem operantem. Videtur ergo quod sine
Baptismo nullus possit salvari.
3. Praeterea, sicut supra dictum est, Baptismi sacramentum est de
necessitate salutis. Necessarium autem est sine quo non potest aliquid
esse, ut dicitur in V Metaphys. Ergo videtur quod sine Baptismo
nullus possit consequi salutem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, super Levit., invisibilem
sanctificationem quibusdam affuisse et profuisse sine visibilibus
sacramentis, visibilem vero sanctificationem, quae fit sacramento
visibili, sine invisibili posse adesse, sed non prodesse. Cum ergo
sacramentum Baptismi ad visibilem sanctificationem pertineat, videtur
quod sine sacramento Baptismi aliquis possit salutem consequi per
invisibilem sanctificationem.
Respondeo dicendum quod sacramentum Baptismi dupliciter potest alicui
deesse. Uno modo, et re et voto, quod contingit in illis qui nec
baptizantur nec baptizari volunt. Quod manifeste ad contemptum
sacramenti pertinet, quantum ad illos qui habent usum liberi arbitrii.
Et ideo hi quibus hoc modo deest Baptismus, salutem consequi non
possunt, quia nec sacramentaliter nec mentaliter Christo
incorporantur, per quem solum est salus. Alio modo potest sacramentum
Baptismi alicui deesse re, sed non voto, sicut cum aliquis baptizari
desiderat, sed aliquo casu praevenitur morte antequam Baptismum
suscipiat. Talis autem sine Baptismo actuali salutem consequi
potest, propter desiderium Baptismi, quod procedit ex fide per
dilectionem operante, per quam Deus interius hominem sanctificat,
cuius potentia sacramentis visibilibus non alligatur. Unde Ambrosius
dicit de Valentiniano, qui catechumenus mortuus fuit, quem
regeneraturus eram, amisi, veruntamen ille gratiam quam poposcit, non
amisit.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicitur I Reg. XVI, homines
vident ea quae parent, dominus autem intuetur cor. Ille autem qui
desiderat per Baptismum regenerari ex aqua et spiritu sancto, corde
quidem regeneratus est, licet non corpore, sicut et apostolus dicit,
Rom. II, quod circumcisio cordis est in spiritu, non in littera;
cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
Ad secundum dicendum quod nullus pervenit ad vitam aeternam nisi
absolutus ab omni culpa et reatu poenae. Quae quidem universalis
absolutio fit in perceptione Baptismi, et in martyrio, propter quod
dicitur quod in martyrio omnia sacramenta Baptismi complentur,
scilicet quantum ad plenam liberationem a culpa et poena. Si quis ergo
catechumenus sit habens desiderium Baptismi (quia aliter in bonis
operibus non moreretur, quae non possunt esse sine fide per dilectionem
operante), talis decedens non statim pervenit ad vitam aeternam, sed
patietur poenam pro peccatis praeteritis, ipse tamen salvus erit sic
quasi per ignem, ut dicitur I Cor. III.
Ad tertium dicendum quod pro tanto dicitur sacramentum Baptismi esse
de necessitate salutis, quia non potest esse hominis salus nisi saltem
in voluntate habeatur, quae apud Deum reputatur pro facto.
|
|