|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Baptismus sit
differendus. Dicit enim Leo Papa, duo tempora, idest Pascha et
Pentecoste, ad baptizandum a Romano pontifice legitima praefixa
sunt. Unde dilectionem vestram monemus ut nullos alios dies huic
observationi misceatis. Videtur ergo quod oporteat non statim aliquos
baptizari, sed usque ad praedicta tempora Baptismum differri.
2. Praeterea, in Concilio Agathensi legitur, Iudaei, quorum
perfidia frequenter ad vomitum redit, si ad leges Catholicas venire
voluerint, octo menses inter catechumenos Ecclesiae limen introeant,
et, si pura fide venire noscantur, tunc demum Baptismi gratiam
mereantur. Non ergo statim sunt homines baptizandi, sed usque ad
certum tempus est differendum Baptisma.
3. Praeterea, sicut dicitur Isaiae XXVII, iste est omnis
fructus, ut auferatur peccatum. Sed magis videtur auferri peccatum,
vel etiam diminui, si Baptismus differatur. Primo quidem, quia
peccantes post Baptismum gravius peccant, secundum illud Heb. X,
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui sanguinem testamenti
pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, scilicet per Baptismum?
Secundo, quia Baptismus tollit peccata praeterita, non autem
futura, unde, quanto Baptismus magis differtur, tanto plura peccata
tollet. Videtur ergo quod Baptismus debeat diu differri.
Sed contra est quod dicitur Eccli. V, ne tardes converti ad
dominum, et ne differas de die in diem. Sed perfecta conversio ad
Deum est eorum qui regenerantur in Christo per Baptismum. Non ergo
Baptismus debet differri de die in diem.
Respondeo dicendum quod circa hoc distinguendum est utrum sint
baptizandi pueri vel adulti. Si enim pueri sint baptizandi, non est
differendum Baptisma. Primo quidem, quia non expectatur in eis maior
instructio, aut etiam plenior conversio. Secundo, propter periculum
mortis, quia non potest alio remedio subveniri nisi per sacramentum
Baptismi. Adultis vero subveniri potest per solum Baptismi
desiderium, ut supra dictum est. Et ideo adultis non statim cum
convertuntur, est sacramentum Baptismi conferendum, sed oportet
differre usque ad aliquod certum tempus. Primo quidem, propter
cautelam Ecclesiae, ne decipiatur, ficte accedentibus conferens,
secundum illud I Ioan. IV, nolite omni spiritui credere, sed
probate spiritus si ex Deo sunt. Quae quidem probatio sumitur de
accedentibus ad Baptismum, quando per aliquod spatium eorum fides et
mores examinantur. Secundo, hoc est necessarium ad utilitatem eorum
qui baptizantur, quia aliquo temporis spatio indigent ad hoc quod plene
instruantur de fide, et exercitentur in his quae pertinent ad vitam
Christianam. Tertio, hoc est necessarium ad quandam reverentiam
sacramenti, dum in solemnitatibus praecipuis, scilicet Paschae et
Pentecostes, homines ad Baptismum admittuntur, et ita devotius
sacramentum suscipiunt. Haec tamen dilatio est praetermittenda duplici
ratione. Primo quidem, quando illi qui sunt baptizandi, apparent
perfecte instructi in fide et ad Baptismum idonei, sicut Philippus
statim baptizavit eunuchum, ut habetur Act. VIII; et Petrus
Cornelium et eos qui cum ipso erant, ut habetur Act. X. Secundo,
propter infirmitatem, aut aliquod periculum mortis. Unde Leo Papa
dicit, hi qui necessitate mortis, aegritudinis, obsidionis et
persecutionis et naufragii, urgentur, omni tempore debent baptizari.
Si tamen aliquis praeveniatur morte, articulo necessitatis sacramentum
excludente, dum expectat tempus ab Ecclesia institutum, salvatur,
licet per ignem, ut supra dictum est. Peccat autem si ultra tempus ab
Ecclesia statutum differret accipere Baptismum, nisi ex causa
necessaria et licentia praelatorum Ecclesiae. Sed tamen et hoc
peccatum cum aliis deleri potest per succedentem contritionem, quae
supplet vicem Baptismi, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod illud mandatum Leonis Papae de
observandis duobus temporibus in Baptismo, intelligendum est, excepto
tamen periculo mortis (quod semper in pueris est timendum), ut dictum
est.
Ad secundum dicendum quod illud de Iudaeis est statutum ad Ecclesiae
cautelam, ne simplicium fidem corrumpant, si non fuerint plene
conversi. Et tamen, ut ibidem subditur, si infra tempus praescriptum
aliquod periculum infirmitatis incurrerint, debent baptizari.
Ad tertium dicendum quod Baptismus per gratiam quam confert non solum
removet peccata praeterita, sed etiam impedit peccata futura ne fiant.
Hoc autem considerandum est, ut homines non peccent, secundarium est
ut levius peccent, vel etiam ut eorum peccata mundentur; secundum
illud I Ioan. II, filioli mei, haec scribo vobis ut non
peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud patrem
Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.
|
|