|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccatores sint
baptizandi. Dicitur enim Zach. XIII, in die illa erit fons
patens domui David et habitantibus Ierusalem in ablutionem peccatoris
et menstruatae, quod quidem intelligitur de fonte baptismali. Ergo
videtur quod sacramentum Baptismi sit etiam peccatoribus exhibendum.
2. Praeterea, dominus dicit, Matth. IX, non est opus
valentibus medicus, sed male habentibus. Male autem habentes sunt
peccatores. Cum igitur spiritualis medici, scilicet Christi,
medicina sit Baptismus, videtur quod peccatoribus sacramentum
Baptismi sit exhibendum.
3. Praeterea, nullum subsidium peccatoribus debet subtrahi. Sed
peccatores baptizati ex ipso charactere baptismali spiritualiter
adiuvantur, cum sit quaedam dispositio ad gratiam. Ergo videtur quod
sacramentum Baptismi sit peccatoribus exhibendum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, qui creavit te sine te, non
iustificabit te sine te. Sed peccator, cum habeat voluntatem non
dispositam, non cooperatur Deo. Ergo frustra adhibetur sibi
Baptismus ad iustificationem.
Respondeo dicendum quod aliquis potest dici peccator dupliciter. Uno
modo, propter maculam et reatum praeteritum. Et sic peccatoribus est
sacramentum Baptismi conferendum, quia est ad hoc specialiter
institutum ut per ipsum peccatorum sordes mundentur, secundum illud
Ephes. V, mundans eam, scilicet Ecclesiam, lavacro aquae in verbo
vitae. Alio modo potest dici aliquis peccator ex voluntate peccandi et
proposito persistendi in peccato. Et sic peccatoribus non est
sacramentum Baptismi conferendum. Primo quidem, quia per Baptismum
homines Christo incorporantur, secundum illud Galat. III,
quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Quandiu
autem aliquis habet voluntatem peccandi, non potest esse Christo
coniunctus, secundum illud II Cor. VI, quae participatio
iustitiae cum iniquitate? Unde et Augustinus dicit, in libro de
poenitentia, quod nullus suae voluntatis arbiter constitutus potest
novam vitam inchoare, nisi eum veteris vitae poeniteat. Secundo,
quia in operibus Christi et Ecclesiae nihil debet fieri frustra.
Frustra autem est quod non pertingit ad finem ad quem est ordinatum.
Nullus autem habens voluntatem peccandi simul potest a peccato
mundari, ad quod ordinatur Baptismus, quia hoc esset ponere
contradictoria esse simul. Tertio, quia in sacramentalibus signis non
debet esse aliqua falsitas. Est autem signum falsum cui res
significata non respondet. Ex hoc autem quod aliquis lavandum se
praebet per Baptismum, significatur quod se disponat ad interiorem
ablutionem. Quod non contingit de eo qui habet propositum persistendi
in peccato. Unde manifestum est quod talibus sacramentum Baptismi non
est conferendum.
Ad primum ergo dicendum quod illud verbum est intelligendum de
peccatoribus qui habent voluntatem recedendi a peccato.
Ad secundum dicendum quod spiritualis medicus, scilicet Christus,
dupliciter operatur. Uno modo, interius per seipsum, et sic
praeparat voluntatem hominis ut bonum velit et malum odiat. Alio modo
operatur per ministros, exterius adhibendo sacramenta, et sic operatur
perficiendo id quod est exterius inchoatum. Et ideo sacramentum
Baptismi non est exhibendum nisi ei in quo interioris conversionis
aliquod signum apparet, sicut nec medicina corporalis adhibetur infirmo
nisi in eo aliquis motus vitalis appareat.
Ad tertium dicendum quod Baptismus est fidei sacramentum. Fides
autem informis non sufficit ad salutem, nec ipsa est fundamentum, sed
sola fides formata, quae per dilectionem operatur, ut Augustinus
dicit, in libro de fide et operibus. Unde nec sacramentum Baptismi
salutem conferre potest cum voluntate peccandi, quae fidei formam
excludit. Non autem est per impressionem characteris baptismalis
aliquis disponendus ad gratiam, quandiu apparet in eo voluntas
peccandi, quia, Deus neminem ad virtutem compellit, sicut
Damascenus dicit.
|
|