|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod peccatoribus baptizatis
sint opera satisfactoria imponenda. Hoc enim ad iustitiam Dei
pertinere videtur, ut pro quolibet peccato aliquis puniatur, secundum
illud Eccle. ult., cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium.
Sed opera satisfactoria imponuntur peccatoribus in poenam praeteritorum
peccatorum. Ergo videtur quod peccatoribus baptizatis sint opera
satisfactoria imponenda.
2. Praeterea, per opera satisfactoria exercitantur peccatores de
novo conversi ad iustitiam, et subtrahuntur occasiones peccandi, nam
satisfacere est peccatorum causas excidere et peccatis aditum non
indulgere. Sed hoc maxime necessarium est nuper baptizatis. Ergo
videtur quod opera satisfactoria sint baptizatis iniungenda.
3. Praeterea, non minus debitum est ut homo Deo satisfaciat quam
proximo. Sed nuper baptizatis iniungendum est quod satisfaciant
proximis, si eos laeserunt. Ergo etiam est eis iniungendum ut Deo
satisfaciant per opera poenitentiae.
Sed contra est quod Ambrosius, super Rom. XI, sine poenitentia
sunt dona Dei et vocatio, dicit, gratia Dei in Baptismo non
requirit gemitum neque planctum, vel etiam opus aliquod, sed solam
fidem, et omnia gratis condonat.
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. VI,
quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati
sumus, consepulti enim sumus ei per Baptismum in mortem, ita scilicet
quod homo per Baptismum incorporatur ipsi morti Christi. Manifestum
est autem ex supra dictis quod mors Christi satisfactoria fuit
sufficienter pro peccatis, non solum nostris, sed etiam totius mundi,
ut dicitur I Ioan. II. Et ideo ei qui baptizatur pro quibuscumque
peccatis non est aliqua satisfactio iniungenda, hoc autem esset
iniuriam facere passioni et morti Christi, quasi ipsa non esset
sufficiens ad plenariam satisfactionem pro peccatis baptizandorum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
Baptismo parvulorum, ad hoc Baptismus valet ut baptizati Christo
incorporentur ut membra eius. Unde ipsa poena Christi fuit
satisfactoria pro peccatis baptizandorum, sicut et poena unius membri
potest esse satisfactoria pro peccato alterius membri. Unde Isaiae
LIII dicitur, vere languores nostros ipse tulit, et dolores
nostros ipse portavit.
Ad secundum dicendum quod nuper baptizati exercitandi sunt ad
iustitiam, non per opera poenalia, sed per opera facilia, ut quasi
quodam lacte facilis exercitii promoveantur ad perfectiora, ut Glossa
dicit, super illud Psalmi, sicut ablactatus super matre sua. Unde
et dominus discipulos suos de novo conversos a ieiunio excusavit, ut
patet Matth. IX. Et hoc est quod dicitur I Pet. II, sicut
modo geniti infantes lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem.
Ad tertium dicendum quod restituere male ablata proximis, et
satisfacere de iniuriis illatis, est cessare a peccando, quia hoc
ipsum quod est detinere aliena et proximum non placare, est peccatum.
Et ideo peccatoribus baptizatis iniungendum est quod satisfaciant
proximis, sicut et quod desistant a peccato. Non est autem eis
iniungendum quod pro peccatis praeteritis aliquam poenam patiantur.
|
|