|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod peccatores ad Baptismum
accedentes teneantur sua peccata confiteri. Dicitur enim Matth.
III quod baptizabantur multi a Ioanne in Iordane, confitentes
peccata sua. Sed Baptismus Christi est perfectior quam Baptismus
Ioannis. Ergo videtur quod multo magis illi qui sunt baptizandi
Baptismo Christo, debeant sua peccata confiteri.
2. Praeterea, Prov. XXVIII dicitur, qui abscondit scelera
sua, non dirigetur, qui autem confessus fuerit et reliquerit ea,
misericordiam consequetur. Sed ad hoc aliqui baptizantur ut de
peccatis suis misericordiam consequantur. Ergo baptizandi debent sua
peccata confiteri.
3. Praeterea, poenitentia requiritur ante Baptismum, secundum
illud Act. II, agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque
vestrum. Sed confessio est pars poenitentiae. Ergo videtur quod
confessio peccatorum requiratur ante Baptismum.
Sed contra est quod confessio peccatorum debet esse cum fletu, ut
dicit Augustinus, in libro de poenitentia, omnis ista varietas
consideranda est et deflenda. Sed, sicut Ambrosius dicit, gratia
Dei in Baptismo non requirit gemitum neque planctum. Ergo a
baptizandis non est requirenda confessio peccatorum.
Respondeo dicendum quod duplex est peccatorum confessio. Una quidem
interior, quae fit Deo. Et talis confessio peccatorum requiritur
ante Baptismum, ut scilicet homo, peccata sua recogitans, de eis
doleat, non enim potest inchoare novam vitam, nisi poeniteat eum
veteris vitae, ut Augustinus dicit, in libro de poenitentia. Alia
vero est confessio peccatorum exterior, quae fit sacerdoti. Et talis
confessio non requiritur ante Baptismum. Primo quidem, quia talis
confessio, cum respiciat personam ministri, pertinet ad poenitentiae
sacramentum, quod non requiritur ante Baptismum, qui est ianua omnium
sacramentorum. Secundo, quia confessio exterior, quae fit
sacerdoti, ordinatur ad hoc quod sacerdos confitentem absolvat a
peccatis, et liget ad opera satisfactoria, quae baptizatis non sunt
imponenda, ut supra dictum est. Nec etiam baptizati indigent
remissione peccatorum per claves Ecclesiae, quibus omnia remittuntur
per Baptismum. Tertio, quia ipsa particularis confessio homini facta
est poenosa, propter verecundiam confitentis. Baptizato autem nulla
exterior poena imponitur. Et ideo a baptizatis non requiritur
specialis confessio peccatorum, sed sufficit generalis, quam faciunt
cum, secundum ritum Ecclesiae, abrenuntiant Satanae et omnibus
operibus eius. Et hoc modo dicit quaedam Glossa Matth. III,
quod in Baptismo Ioannis exemplum datur baptizandis confitendi peccata
et promittendi meliora. Si qui tamen baptizandi ex devotione sua
peccata confiteri vellent, esset eorum confessio audienda, non ad hoc
quod satisfactio eis imponeretur; sed ad hoc quod contra peccata
consueta eis spiritualis vitae informatio tradatur.
Ad primum ergo dicendum quod in Baptismo Ioannis non remittebantur
peccata, sed erat Baptismus poenitentiae. Et ideo accedentes ad
illud Baptisma convenienter confitebantur peccata, ut secundum
qualitatem peccatorum eis poenitentia determinaretur. Sed Baptismus
Christi est sine exteriori poenitentia, ut Ambrosius dicit. Unde
non est similis ratio.
Ad secundum dicendum quod baptizatis sufficit confessio interior Deo
facta, et etiam exterior generalis, ad hoc quod dirigantur et
misericordiam consequantur, nec requiritur confessio specialis
exterior, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod confessio est pars poenitentiae
sacramentalis, quae non requiritur ante Baptismum, ut dictum est,
sed requiritur interioris poenitentiae virtus.
|
|