|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod ex parte baptizati non
requiratur intentio suscipiendi sacramentum Baptismi. Baptizatus enim
se habet sicut patiens in sacramento. Intentio autem non requiritur ex
parte patientis, sed ex parte agentis. Ergo videtur quod ex parte
baptizati non requiratur intentio suscipiendi Baptismum.
2. Praeterea, si praetermittatur id quod requiritur ad Baptismum,
homo est denuo baptizandus, sicut cum praetermittitur invocatio
Trinitatis, sicut supra dictum est. Sed ex hoc non videtur aliquis
denuo baptizandus quod intentionem non habebat suscipiendi Baptismum,
alioquin, cum de intentione baptizati non constet, quilibet posset
petere se denuo baptizari propter intentionis defectum. Non videtur
ergo quod intentio requiratur ex parte baptizati ut suscipiat
sacramentum.
3. Praeterea, Baptismus contra peccatum originale datur. Sed
originale peccatum contrahitur sine intentione nascentis. Ergo
Baptismus, ut videtur, intentionem non requirit ex parte baptizati.
Sed contra est quod, secundum ritum Ecclesiae, baptizandi
profitentur se petere ab Ecclesia Baptismum. Per quod profitentur
suam intentionem de susceptione sacramenti.
Respondeo dicendum quod per Baptismum aliquis moritur veteri vitae
peccati, et incipit quandam vitae novitatem, secundum illud Rom.
VI, consepulti sumus Christo per Baptismum in mortem, ut, quomodo
Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae
ambulemus. Et ideo, sicut ad hoc quod homo moriatur veteri vitae,
requiritur, secundum Augustinum, in habente usum liberi arbitrii,
voluntas qua eum veteris vitae poeniteat; ita requiritur voluntas qua
intendat vitae novitatem, cuius principium est ipsa susceptio
sacramenti. Et ideo ex parte baptizati requiritur voluntas, sive
intentio, suscipiendi sacramentum.
Ad primum ergo dicendum quod in iustificatione, quae fit per
Baptismum, non est passio coacta, sed voluntaria. Et ideo
requiritur intentio recipiendi id quod ei datur.
Ad secundum dicendum quod, si in adulto deesset intentio suscipiendi
sacramentum, esset rebaptizandus. Si tamen hoc non constaret, esset
dicendum, si non es baptizatus, ego te baptizo.
Ad tertium dicendum quod Baptismus ordinatur non solum contra
originale peccatum, sed etiam contra actualia, quae per voluntatem et
intentionem causantur.
|
|