|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod fides requiratur ex
parte baptizati. Sacramentum enim Baptismi a Christo est
institutum. Sed Christus, formam Baptismi tradens, fidem Baptismo
praemittit, dicens, Marc. ult., qui crediderit et baptizatus
fuerit, salvus erit. Ergo videtur quod, nisi sit fides, non possit
esse sacramentum Baptismi.
2. Praeterea, nihil frustra in sacramentis Ecclesiae agitur. Sed
secundum ritum Ecclesiae, qui accedit ad Baptismum de fide
interrogatur, cum dicitur, credis in Deum patrem omnipotentem? Ergo
videtur quod fides ad Baptismum requiratur.
3. Praeterea, ad Baptismum requiritur intentio suscipiendi
sacramentum. Sed hoc non potest esse sine recta fide, cum Baptismus
sit rectae fidei sacramentum, per eum enim incorporantur homines
Christo, ut Augustinus dicit, in libro de Baptismo parvulorum; hoc
autem esse non potest sine recta fide, secundum illud Ephes. III,
habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Ergo videtur quod
ille qui non habet rectam fidem, non possit suscipere sacramentum
Baptismi.
4. Praeterea, infidelitas est gravissimum peccatum, ut in secunda
parte habitum est. Sed permanentes in peccato non sunt baptizandi.
Ergo nec etiam permanentes in infidelitate.
Sed contra est quod Gregorius, scribens Quirico episcopo, dicit,
ab antiqua patrum institutione didicimus ut qui apud haeresim in
Trinitatis nomine baptizantur, cum ad sanctam Ecclesiam redeunt, aut
unctione chrismatis, aut impositione manus, aut sola professione
fidei, ad sinum matris Ecclesiae revocentur. Hoc autem non esset,
si fides ex necessitate requireretur ad susceptionem Baptismi.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, duo efficiuntur in
anima per Baptismum, scilicet character et gratia. Dupliciter ergo
aliquid ex necessitate requiritur ad Baptismum. Uno modo, sine quo
gratia haberi non potest, quae est ultimus effectus sacramenti. Et
hoc modo recta fides ex necessitate requiritur ad Baptismum, quia,
sicut dicitur Rom. III, iustitia Dei est per fidem Iesu
Christi. Alio modo requiritur aliquid ex necessitate ad Baptismum,
sine quo character Baptismi imprimi non potest. Et sic recta fides
baptizati non requiritur ex necessitate ad Baptismum, sicut nec recta
fides baptizantis, dummodo adsint cetera quae sunt de necessitate
sacramenti. Non enim sacramentum perficitur per iustitiam hominis
dantis vel suscipientis Baptismum, sed per virtutem Dei.
Ad primum ergo dicendum quod dominus loquitur ibi de Baptismo secundum
quod perducit homines ad salutem secundum gratiam iustificantem, quod
quidem sine recta fide esse non potest. Et ideo signanter dicit, qui
crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.
Ad secundum dicendum quod Ecclesia intendit homines baptizare ut
emundentur a peccato, secundum illud Isaiae XXVII, hic est omnis
fructus, ut auferatur peccatum. Et ideo, quantum est de se, non
intendit dare Baptismum nisi habentibus rectam fidem, sine qua non est
remissio peccatorum. Et propter hoc interrogat ad Baptismum
accedentes, an credant. Si tamen sine recta fide aliquis Baptismum
suscipiat extra Ecclesiam, non percipit illud ad suam salutem. Unde
Augustinus dicit, Ecclesia Paradiso comparata indicat nobis posse
quidem Baptismum eius homines etiam foris accipere, sed salutem
beatitudinis extra eam neminem percipere vel tenere.
Ad tertium dicendum quod etiam non habens rectam fidem circa alios
articulos, potest habere rectam fidem circa sacramentum Baptismi, et
ita non impeditur quin possit habere intentionem suscipiendi sacramentum
Baptismi. Si tamen etiam circa hoc sacramentum non recte sentiat,
sufficit ad perceptionem sacramenti generalis intentio qua intendit
suscipere Baptismum sicut Christus instituit, et sicut Ecclesia
tradit.
Ad quartum dicendum quod, sicut sacramentum Baptismi non est
conferendum ei qui non vult ab aliis peccatis recedere, ita nec etiam
ei qui non vult infidelitatem deserere. Uterque tamen suscipit
sacramentum si ei conferatur, licet non ad salutem.
|
|