|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod fictio non impediat
effectum Baptismi. Dicit enim apostolus, Galat. III, quicumque
in Christo baptizati estis, Christum induistis. Sed omnes qui
Baptismum Christi suscipiunt, baptizantur in Christo. Ergo omnes
induunt Christum. Quod est percipere Baptismi effectum. Et ita
fictio non impedit Baptismi effectum.
2. Praeterea, in Baptismo operatur virtus divina, quae potest
voluntatem hominis mutare in bonum. Sed effectus causae agentis non
potest impediri per id quod ab illa causa potest auferri. Ergo fictio
non potest impedire Baptismi effectum.
3. Praeterea, Baptismi effectus est gratia, cui peccatum
opponitur. Sed multa sunt alia peccata graviora quam fictio, de
quibus non dicitur quod effectum Baptismi impediant. Ergo neque
fictio impedit effectum Baptismi.
Sed contra est quod dicitur Sap. I, spiritus sanctus disciplinae
effugiet fictum. Sed effectus Baptismi est a spiritu sancto. Ergo
fictio impedit effectum Baptismi.
Respondeo dicendum quod, sicut Damascenus dicit, Deus non cogit
hominem ad iustitiam. Et ideo ad hoc quod aliquis iustificetur per
Baptismum, requiritur quod voluntas hominis amplectatur et Baptismum
et Baptismi effectum. Dicitur autem aliquis fictus per hoc quod
voluntas eius contradicit vel Baptismo, vel eius effectui. Nam
secundum Augustinum, quatuor modis dicitur aliquis fictus, uno modo,
ille qui non credit, cum tamen Baptismus sit fidei sacramentum; alio
modo, per hoc quod contemnit ipsum sacramentum; tertio modo, per hoc
quod aliter celebrat sacramentum, non servans ritum Ecclesiae;
quarto, per hoc quod aliquis indevote accedit. Unde manifestum est
quod fictio impedit effectum Baptismi.
Ad primum ergo dicendum quod baptizari in Christo potest intelligi
dupliciter. Uno modo, in Christo, idest, in Christi
conformitate. Et sic quicumque baptizantur in Christo conformati ei
per fidem et caritatem, induunt Christum per gratiam. Alio modo
dicuntur aliqui baptizari in Christo, inquantum accipiunt Christi
sacramentum. Et sic omnes induunt Christum per configurationem
characteris, non autem per conformitatem gratiae.
Ad secundum dicendum quod, quando Deus voluntatem hominis de malo in
bonum mutat, tunc homo non accedit fictus. Sed non semper hoc Deus
facit. Nec ad hoc sacramentum ordinatur, ut de ficto fiat aliquis non
fictus, sed ut non fictus aliquis accedens iustificetur.
Ad tertium dicendum quod fictus dicitur aliquis ex eo quod demonstrat
se aliquid velle quod non vult. Quicumque autem accedit ad
Baptismum, ex hoc ipso ostendit se rectam fidem Christi habere, et
hoc sacramentum venerari, et velle se Ecclesiae conformare, et velle
a peccato recedere. Unde cuicumque peccato vult homo inhaerere, si ad
Baptismum accedit, fictus accedit, quod est indevote accedere. Sed
hoc intelligendum est de peccato mortali, quod gratiae contrariatur,
non autem de peccato veniali. Unde fictio hic quodammodo includit omne
peccatum.
|
|