|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod per Baptismum non
tollantur omnia peccata. Baptismus enim est quaedam spiritualis
regeneratio, quae contraponitur generationi carnali. Sed per
generationem carnalem homo contrahit solum originale peccatum. Ergo
per Baptismum solvitur solum originale peccatum.
2. Praeterea, poenitentia est sufficiens causa remissionis actualium
peccatorum. Sed ante Baptismum in adultis requiritur poenitentia,
secundum illud Act. II, poenitentiam agite, et baptizetur
unusquisque vestrum. Ergo Baptismus nihil operatur circa remissionem
peccatorum actualium.
3. Praeterea, diversorum morborum diversae sunt medicinae, quia,
sicut Hieronymus dicit, non sanat oculum quod sanat calcaneum. Sed
peccatum originale, quod per Baptismum tollitur, est aliud genus
peccati a peccato actuali. Ergo non omnia peccata remittuntur per
Baptismum.
Sed contra est quod dicitur Ezech. XXXVI, effundam super vos
aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. VI,
quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati
sumus. Et postea concludit, ita et vos existimate mortuos quidem esse
peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu domino nostro. Ex quo
patet quod per Baptismum homo moritur vetustati peccati, et incipit
vivere novitati gratiae. Omne autem peccatum pertinet ad pristinam
vetustatem. Unde consequens est quod omne peccatum per Baptismum
tollatur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. V,
peccatum Adae non tantum potest quantum donum Christi, quod in
Baptismo percipitur, nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia
autem ex multis delictis in iustificationem. Unde et Augustinus
dicit, in libro de Baptismo parvulorum, quod, generante carne,
tantummodo trahitur peccatum originale, regenerante autem spiritu, non
solum originalis, sed etiam voluntariorum fit remissio peccatorum.
Ad secundum dicendum quod nullius peccati remissio fieri potest nisi
per virtutem passionis Christi, unde et apostolus dicit, Heb.
IX, quod sine sanguinis effusione non fit remissio. Unde motus
voluntatis humanae non sufficeret ad remissionem culpae, nisi adesset
fides passionis Christi et propositum participandi ipsam, vel
suscipiendo Baptismum, vel subiiciendo se clavibus Ecclesiae. Et
ideo, quando aliquis adultus poenitens ad Baptismum accedit,
consequitur quidem remissionem omnium peccatorum ex proposito
Baptismi, perfectius autem ex reali susceptione Baptismi.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de particularibus
medicinis. Baptismus autem operatur in virtute passionis Christi,
quae est universalis medicina omnium peccatorum, et per Baptismum
omnia peccata solvuntur.
|
|