|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod per Baptismum non
liberetur homo ab omni reatu peccati. Dicit enim apostolus, Rom.
XIII, quae a Deo sunt, ordinata sunt. Sed culpa non ordinatur
nisi per poenam, ut Augustinus dicit. Ergo per Baptismum non
tollitur reatus poenae praecedentium peccatorum.
2. Praeterea, effectus sacramenti aliquam similitudinem habet cum
ipso sacramento, quia sacramenta novae legis efficiunt quod figurant,
ut supra dictum est. Sed ablutio baptismalis habet quidem aliquam
similitudinem cum ablutione maculae, nullam autem similitudinem habere
videtur cum subtractione reatus poenae. Non ergo per Baptismum
tollitur reatus poenae.
3. Praeterea, sublato reatu poenae, aliquis non remanet dignus
poena, et ita iniustum esset eum puniri. Si igitur per Baptismum
tollitur reatus poenae, iniustum esset post Baptismum suspendere
latronem, qui antea homicidium commisit. Et ita per Baptismum
tolleretur rigor humanae disciplinae, quod est inconveniens. Non ergo
per Baptismum tollitur reatus poenae.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, super illud Rom. XI, sine
poenitentia sunt dona Dei et vocatio, gratia, inquit, Dei in
Baptismo omnia gratis condonat.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, per Baptismum
aliquis incorporatur passioni et morti Christi, secundum illud Rom.
VI, si mortui sumus cum Christo, credimus quia etiam simul vivemus
cum Christo. Ex quo patet quod omni baptizato communicatur passio
Christi ad remedium ac si ipse passus et mortuus esset. Passio autem
Christi, sicut supra dictum est, est sufficiens satisfactio pro
omnibus peccatis omnium hominum. Et ideo ille qui baptizatur liberatur
a reatu omnis poenae sibi debitae pro peccatis, ac si ipse sufficienter
satisfecisset pro omnibus peccatis suis.
Ad primum ergo dicendum quod, quia poena passionis Christi
communicatur baptizato, inquantum fit membrum Christi, ac si ipse
poenam illam sustinuisset, eius peccata remanent ordinata per poenam
passionis Christi.
Ad secundum dicendum quod aqua non solum abluit, sed etiam
refrigerat. Et ita suo refrigerio significat subtractionem reatus
poenae, sicut sua ablutione significat emundationem a culpa.
Ad tertium dicendum quod in poenis quae iudicio humano inferuntur, non
solum attenditur qua poena sit homo dignus quoad Deum, sed etiam in
quo sit obligatus quoad homines, qui sunt laesi et scandalizati per
peccatum alicuius. Et ideo, licet homicida per Baptismum liberetur a
reatu poenae quoad Deum, remanet tamen adhuc obligatus quoad homines,
quos iustum est aedificari de poena, sicut sunt scandalizati de culpa.
Pie tamen talibus princeps posset poenam indulgere.
|
|