|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per Baptismum debeant
auferri poenalitates praesentis vitae. Ut enim apostolus dicit,
Rom. V, donum Christi potentius est quam peccatum Adae. Sed per
peccatum Adae, ut ibidem apostolus dicit, mors in hunc mundum
intravit, et per consequens omnes aliae poenalitates praesentis vitae.
Ergo multo magis per donum Christi, quod in Baptismo percipitur,
homo a poenalitatibus praesentis vitae debet liberari.
2. Praeterea, Baptismus aufert et culpam originalem et actualem,
sicut supra dictum est. Sic autem aufert actualem culpam quod liberat
ab omni reatu poenae consequentis actualem culpam. Ergo etiam liberat
a poenalitatibus praesentis vitae, quae sunt poena originalis peccati.
3. Praeterea, remota causa, removetur effectus. Sed causa harum
poenalitatum est peccatum originale, quod tollitur per Baptismum.
Ergo non debent huiusmodi poenalitates remanere.
Sed contra est quod, super illud Rom. VI, destruatur corpus
peccati, dicit Glossa, per Baptismum id agitur ut vetus homo
crucifigatur et corpus peccati destruatur, non ita ut in ipsa vivente
carne concupiscentia respersa et innata repente absumatur et non sit,
sed ne obsit mortuo quae inerat nato. Ergo pari ratione nec aliae
poenalitates per Baptismum tolluntur.
Respondeo dicendum quod Baptismus habet virtutem auferendi
poenalitates praesentis vitae, non tamen eas aufert in praesenti vita,
sed eius virtute auferentur a iustis in resurrectione, quando mortale
hoc induet immortalitatem, ut dicitur I Cor. XV. Et hoc
rationabiliter. Primo quidem, quia per Baptismum homo incorporatur
Christo et efficitur membrum eius, ut supra dictum est. Et ideo
conveniens est ut id agatur in membro incorporato quod est actum in
capite. Christus autem a principio suae conceptionis fuit plenus
gratia et veritate, habuit tamen corpus passibile, quod per passionem
et mortem est ad vitam gloriosam resuscitatum. Unde et Christianus in
Baptismo gratiam consequitur quantum ad animam, habet tamen corpus
passibile, in quo pro Christo possit pati; sed tandem resuscitabitur
ad impassibilem vitam. Unde apostolus dicit, Rom. VIII, qui
suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora
nostra, propter inhabitantem spiritum eius in nobis. Et infra eodem,
heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur,
ut et simul glorificemur. Secundo, hoc est conveniens propter
spirituale exercitium, ut videlicet contra concupiscentiam et alias
passibilitates pugnans homo victoriae coronam acciperet. Unde super
illud Rom. VI, ut destruatur corpus peccati, dicit Glossa, si
post Baptismum vixerit homo in carne, habet concupiscentiam cum qua
pugnet, eamque, adiuvante Deo, superet. In cuius figura dicitur
Iudic. III, hae sunt gentes quas dominus dereliquit ut erudiret in
eis Israelem, et postea discerent filii eorum certare cum hostibus,
et habere consuetudinem praeliandi. Tertio, hoc fuit conveniens ne
homines ad Baptismum accederent propter impassibilitatem praesentis
vitae, et non propter gloriam vitae aeternae. Unde et apostolus
dicit, I Cor. XV, si in hac vita tantum sperantes sumus in
Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Glossa dicit, Rom. VI,
super illud, ut ultra non serviamus peccato, sicut aliquis capiens
hostem atrocissimum non statim interficit eum, sed patitur eum cum
dedecore et dolore aliquantulum vivere; ita et Christus prius poenam
alligavit, in futuro autem perimet.
Ad secundum dicendum quod, sicut ibidem dicit Glossa, duplex est
poena peccati, gehennalis et temporalis. Gehennalem prorsus delevit
Christus, ut eam non sentiant baptizati et vere poenitentes.
Temporalem vero nondum penitus tulit, manet enim fames sitis et mors.
Sed regnum et dominium eius deiecit, ut scilicet haec homo non
timeat, et tandem in novissimo eam penitus exterminabit.
Ad tertium dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, peccatum
originale hoc modo processit quod primo persona infecit naturam,
postmodum vero natura infecit personam. Christus vero converso ordine
prius reparat id quod personae est, postmodum simul in omnibus
reparabit id quod naturae est. Et ideo culpam originalis peccati, et
etiam poenam carentiae visionis divinae, quae respiciunt personam,
statim per Baptismum tollit ab homine. Sed poenalitates praesentis
vitae, sicut mors, fames, sitis et alia huiusmodi, respiciunt
naturam, ex cuius principiis causantur, prout est destituta originali
iustitia. Et ideo isti defectus non tollentur nisi in ultima
reparatione naturae per resurrectionem gloriosam.
|
|