|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod per Baptismum non
conferantur homini gratia et virtutes. Quia, sicut supra dictum est,
sacramenta novae legis efficiunt quod figurant. Sed per ablutionem
Baptismi significatur emundatio animae a culpa, non autem informatio
animae per gratiam et virtutes. Videtur igitur quod per Baptismum non
conferantur homini gratia et virtutes.
2. Praeterea, illud quod iam aliquis adeptus est, non indiget
iterum suscipere. Sed aliqui accedunt ad Baptismum iam habentes
gratiam et virtutes; sicut Act. X legitur, vir quidam erat in
Caesarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quae dicitur
Italica, religiosus et timens Deum; qui tamen postea a Petro
baptizatus est. Non ergo per Baptismum conferuntur gratia et
virtutes.
3. Praeterea, virtus est habitus, ad cuius rationem pertinet quod
sit qualitas difficile mobilis, per quam aliquis faciliter et
delectabiliter operetur. Sed post Baptismum remanet in hominibus
pronitas ad malum, per quod tollitur virtus; et consequitur
difficultatem quis ad bonum, quod est actus virtutis. Ergo per
Baptismum non consequitur homo gratiam et virtutes.
Sed contra est quod, ad Tit. III, dicit apostolus, salvos nos
fecit per lavacrum regenerationis, idest per Baptismum, et
renovationis spiritus sancti, quem effudit in nos abunde, idest ad
remissionem peccatorum et copiam virtutum, ut Glossa ibidem exponit.
Sic ergo in Baptismo datur gratia spiritus sancti et copia virtutum.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
Baptismo parvulorum, ad hoc Baptismus valet, ut baptizati Christo
incorporentur ut membra eius. A capite autem Christo in omnia membra
eius gratiae et virtutis plenitudo derivatur, secundum illud Ioan.
I, de plenitudine eius nos omnes accepimus. Unde manifestum est quod
per Baptismum aliquis consequitur gratiam et virtutes.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut aqua Baptismi per suam ablutionem
significat emundationem culpae, et per suum refrigerium significat
liberationem a poena, ita per naturalem claritatem significat
splendorem gratiae et virtutum.
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, remissionem peccatorum
aliquis consequitur ante Baptismum secundum quod habet Baptismum in
voto, vel explicite vel implicite et tamen, cum realiter suscipit
Baptismum, fit plenior remissio, quantum ad liberationem a tota
poena. Ita etiam ante Baptismum Cornelius et alii similes
consequuntur gratiam et virtutes per fidem Christi et desiderium
Baptismi, implicite vel explicite, postmodum tamen in Baptismo
maiorem copiam gratiae et virtutum consequuntur. Unde super illud
Psalmi, super aquam refectionis educavit me, dicit Glossa, per
augmentum virtutis et bonae operationis educavit in Baptismo.
Ad tertium dicendum quod difficultas ad bonum et pronitas ad malum
inveniuntur in baptizatis, non propter defectum habitus virtutum, sed
propter concupiscentiam, quae non tollitur in Baptismo. Sicut tamen
per Baptismum diminuitur concupiscentia, ut non dominetur, ita etiam
diminuitur utrumque istorum, ne homo ab his superetur.
|
|