|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
attribuantur Baptismo pro effectibus quidam actus virtutum, scilicet,
incorporatio ad Christum, illuminatio, fecundatio. Non enim
Baptismus datur adulto nisi fideli, secundum illud Marc. ult., qui
crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Sed per fidem aliquis
incorporatur Christo, secundum illud Ephes. III, habitare
Christum per fidem in cordibus vestris. Ergo nullus baptizatur nisi
iam Christo incorporatus. Non ergo est effectus Baptismi incorporari
Christo.
2. Praeterea, illuminatio fit per doctrinam, secundum illud
Ephes. III mihi omnium minimo data est gratia haec, illuminare
omnes, et cetera. Sed doctrina praecedit Baptismum in catechismo.
Non ergo est effectus Baptismi.
3. Praeterea, fecunditas pertinet ad generationem activam. Sed per
Baptismum aliquis regeneratur spiritualiter. Ergo fecunditas non est
effectus Baptismi.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Baptismo
parvulorum, quod ad hoc valet Baptismus ut baptizati Christo
incorporentur. Dionysius etiam, II cap. Eccl. Hier.,
illuminationem attribuit Baptismo. Et super illud Psalmi, super
aquam refectionis educavit, dicit Glossa quod anima peccatorum,
ariditate sterilis, fecundatur per Baptismum.
Respondeo dicendum quod per Baptismum aliquis regeneratur in
spiritualem vitam, quae est propria fidelium Christi, sicut apostolus
dicit, Galat. II, quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo
filii Dei. Vita autem non est nisi membrorum capiti unitorum, a quo
sensum et motum suscipiunt. Et ideo necesse est quod per Baptismum
aliquis incorporetur Christo quasi membrum ipsius. Sicut autem a
capite naturali derivatur ad membra sensus et motus, ita a capite
spirituali, quod est Christus, derivatur ad membra eius sensus
spiritualis, qui consistit in cognitione veritatis, et motus
spiritualis, qui est per gratiae instinctum. Unde Ioan. I
dicitur, vidimus eum plenum gratiae et veritatis, et de plenitudine
eius omnes accepimus. Et ideo consequens est quod baptizati
illuminentur a Christo circa cognitionem veritatis, et fecundentur ab
eo fecunditate bonorum operum per gratiae infusionem.
Ad primum ergo dicendum quod adulti prius credentes in Christum sunt
ei incorporati mentaliter. Sed postmodum, cum baptizantur,
incorporantur ei quodammodo corporaliter, scilicet per visibile
sacramentum, sine cuius proposito nec mentaliter incorporari
potuissent.
Ad secundum dicendum quod doctor illuminat exterius per ministerium
catechizando, sed Deus illuminat interius baptizatos, praeparans
corda eorum ad recipiendam doctrinam veritatis, secundum illud Ioan.
VI, scriptum est in prophetis, erunt omnes docibiles Dei.
Ad tertium dicendum quod effectus Baptismi ponitur fecunditas qua
aliquis producit bona opera, non autem fecunditas qua aliquis generat
alios in Christo, sicut apostolus dicit, I Cor. IV, in Christo
Iesu per Evangelium ego vos genui.
|
|