|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod pueri in Baptismo non
consequantur gratiam et virtutes. Gratia enim et virtutes non habentur
sine fide et caritate. Sed fides, ut Augustinus dicit, consistit in
credentium voluntate, et similiter etiam caritas consistit in
diligentium voluntate, cuius usum pueri non habent, et sic non habent
fidem et caritatem. Ergo pueri in Baptismo non recipiunt gratiam et
virtutes.
2. Praeterea, super illud Ioan. XIV, maiora horum faciet,
dicit Augustinus quod ut ex impio iustus fiat, in illo, sed non sine
illo Christus operatur. Sed puer, cum non habeat usum liberi
arbitrii, non cooperatur Christo ad suam iustificationem, immo
quandoque pro posse renititur. Ergo non iustificatur per gratiam et
virtutes.
3. Praeterea, Rom. IV dicitur, ei qui non operatur, credenti
autem in eum qui iustificat impium, reputabitur fides eius ad
iustitiam, secundum propositum gratiae Dei. Sed puer non est credens
in eum qui iustificat impium. Ergo non consequitur gratiam
iustificantem neque virtutes.
4. Praeterea, quod ex carnali intentione agitur, non videtur habere
spiritualem effectum. Sed quandoque pueri ad Baptismum deferuntur
carnali intentione, ut scilicet corporaliter sanentur. Non ergo
consequuntur spiritualem effectum gratiae et virtutum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Enchirid., parvuli
renascendo moriuntur illi peccato quod nascendo contraxerunt, et per
hoc ad illos etiam pertinet quod dicitur, consepulti sumus cum illo per
Baptismum in mortem, (subditur autem) ut, quomodo resurrexit
Christus a mortuis per gloriam patris ita et nos in novitate vitae
ambulemus. Sed novitas vitae est per gratiam et virtutes. Ergo pueri
consequuntur in Baptismo gratiam et virtutes.
Respondeo dicendum quod quidam antiqui posuerunt quod pueris in
Baptismo non dantur gratia et virtutes, sed imprimitur eis character
Christi, cuius virtute, cum ad perfectam aetatem venerint,
consequuntur gratiam et virtutes. Sed hoc patet esse falsum
dupliciter. Primo quidem, quia pueri, sicut et adulti, in Baptismo
efficiuntur membra Christi. Unde necesse est quod a capite recipiant
influxum gratiae et virtutis. Secundo, quia secundum hoc pueri
decedentes post Baptismum non pervenirent ad vitam aeternam, quia, ut
dicitur Rom. VI, gratia Dei est vita aeterna. Et ita nihil
profuisset eis ad salutem baptizatos fuisse. Causa autem erroris fuit
quia nescierunt distinguere inter habitum et actum. Et sic, videntes
pueros inhabiles ad actus virtutum, crediderunt eos post Baptismum
nullatenus virtutem habere. Sed ista impotentia operandi non accidit
pueris ex defectu habituum, sed ex impedimento corporali, sicut etiam
dormientes, quamvis habeant habitus virtutum, impediuntur tamen ab
actibus propter somnum.
Ad primum ergo dicendum quod fides et caritas consistunt in voluntate
hominum, ita tamen quod habitus harum et aliarum virtutum requirunt
potentiam voluntatis, quae est in pueris; sed actus virtutum requirunt
actum voluntatis, qui non est in pueris. Et hoc modo Augustinus
dicit, in libro de Baptismo parvulorum, quod parvulum, etsi nondum
illa fides quae in credentium voluntate consistit, iam tamen ipsius
fidei sacramentum, quod scilicet causat habitum fidei, fidelem facit.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
caritate, nemo ex aqua et spiritu sancto renascitur nisi volens. Quod
non de parvulis, sed de adultis intelligendum est. Et similiter de
adultis intelligendum est quod homo a Christo sine ipso non
iustificatur. Quod autem parvuli baptizandi, prout viribus possunt,
reluctantur, non eis imputatur, quia in tantum nesciunt quid faciunt,
ut nec facere videantur, ut Augustinus dicit, in libro de praesentia
Dei ad Dardanum.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, parvulis mater
Ecclesia aliorum pedes accommodat ut veniant, aliorum cor ut credant,
aliorum linguam ut fateantur. Et ita pueri credunt, non per actum
proprium, sed per fidem Ecclesiae, quae eis communicatur. Et huius
fidei virtute conferuntur eis gratia et virtutes.
Ad quartum dicendum quod carnalis intentio deferentium pueros ad
Baptismum nihil eis nocet, sicut nec culpa unius nocet alteri, nisi
consentiat. Unde Augustinus dicit, in epistola ad Bonifacium, non
illud te moveat quod quidam non ea fide ad Baptismum percipiendum
parvulos ferunt ut gratia spirituali ad vitam regenerentur aeternam,
sed hoc eos putant remedio corporalem retinere vel recipere sanitatem.
Non enim propterea illi non regenerantur, quia non ab istis hac
intentione offeruntur.
|
|