|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod effectus Baptismi non
sit apertio ianuae regni caelestis. Illud enim quod est apertum, non
indiget apertione. Sed ianua regni caelestis est aperta per passionem
Christi, unde Apoc. IV dicitur, post haec vidi ostium magnum
apertum in caelo. Non est ergo effectus Baptismi apertio ianuae regni
caelestis.
2. Praeterea, Baptismus omni tempore ex quo institutus fuit, habet
suum effectum. Sed quidam baptizati sunt Baptismo Christi ante eius
passionem, ut habetur Ioan. III, quibus, si tunc decessissent,
introitus regni caelestis non patebat, in quod nullus ante Christum
introivit, secundum illud Mich. II, ascendit pandens iter ante
eos. Non est ergo effectus Baptismi apertio ianuae regni caelestis.
3. Praeterea, baptizati adhuc sunt obnoxii morti et aliis
poenalitatibus vitae praesentis, ut supra dictum est. Sed nulli est
apertus aditus regni caelestis quandiu est obnoxius poenae, sicut patet
de illis qui sunt in Purgatorio. Non ergo est effectus Baptismi
apertio ianuae regni caelestis.
Sed contra est quod super illud Luc. III, apertum est caelum,
dicit Glossa Bedae, virtus hic Baptismatis ostenditur, de quo
quisque cum egreditur, ei regni caelestis ianua aperitur.
Respondeo dicendum quod aperire ianuam regni caelestis est amovere
impedimentum quo aliquis impeditur regnum caeleste intrare. Hoc autem
impedimentum est culpa et reatus poenae. Ostensum est autem supra quod
per Baptismum totaliter omnis culpa et etiam omnis reatus poenae
tollitur. Unde consequens est quod effectus Baptismi sit apertio
regni caelestis.
Ad primum ergo dicendum quod Baptismus intantum aperit baptizato
ianuam regni caelestis, inquantum incorporat eum passioni Christi,
virtutem eius homini applicando.
Ad secundum dicendum quod, quando passio Christi nondum erat realiter
perfecta sed solum in fide credentium, Baptismus proportionaliter
causabat ianuae apertionem, non quidem in re, sed in spe. Baptizati
enim tunc decedentes ex certa spe introitum regni caelestis
expectabant.
Ad tertium dicendum quod baptizatus non est obnoxius morti et
poenalitatibus vitae praesentis propter reatum personae, sed propter
statum naturae. Et ideo propter hoc non impeditur ab introitu regni
caelestis, quando anima separatur a corpore per mortem, quasi iam
persoluto eo quod naturae debebatur.
|
|