|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod Baptismus non habeat in
omnibus aequalem effectum. Effectus enim Baptismi est remotio
culpae. Sed in quibusdam plura peccata tollit quam in aliis, nam in
pueris tollit solum peccatum originale; in adultis autem etiam
actualia, in quibusdam plura, in quibusdam vero pauciora. Non ergo
aequalem effectum habet Baptismus in omnibus.
2. Praeterea, per Baptismum conferuntur homini gratia et virtutes.
Sed quidam post Baptismum videntur habere maiorem gratiam et
perfectiorem virtutem quam alii baptizati. Non ergo Baptismus habet
aequalem effectum in omnibus.
3. Praeterea, natura perficitur per gratiam sicut materia per
formam. Sed forma recipitur in materia secundum eius capacitatem.
Cum ergo in quibusdam baptizatis, etiam pueris, sit maior capacitas
naturalium quam in aliis, videtur quod quidam maiorem gratiam
consequantur quam alii.
4. Praeterea, quidam in Baptismo consequuntur non solum spiritualem
salutem, sed etiam corporalem, sicut patet de Constantino, qui in
Baptismo mundatus est a lepra. Non autem omnes infirmi corporalem
salutem consequuntur in Baptismo. Ergo non habet aequalem effectum in
omnibus.
Sed contra est quod dicitur Ephes. IV, una fides, unum
Baptisma. Uniformis autem causae est uniformis effectus. Ergo
Baptismus habet aequalem effectum in omnibus.
Respondeo dicendum quod duplex est effectus Baptismi, unus per se,
et alius per accidens. Per se quidem effectus Baptismi est id ad quod
Baptismus est institutus, scilicet ad generandum homines in
spiritualem vitam. Unde, quia omnes pueri aequaliter se habent ad
Baptismum, quia non in fide propria, sed in fide Ecclesiae
baptizantur, omnes aequalem effectum percipiunt in Baptismo. Adulti
vero, qui per propriam fidem ad Baptismum accedunt, non aequaliter se
habent ad Baptismum, quidam enim cum maiori, quidam cum minori
devotione ad Baptismum accedunt. Et ideo quidam plus, quidam minus
de gratia novitatis accipiunt, sicut etiam ab eodem igne accipit plus
caloris qui plus ei appropinquat, licet ignis, quantum est de se,
aequaliter ad omnes suum calorem effundat. Effectus autem Baptismi
per accidens est ad quem Baptismus non est ordinatus, sed divina
virtus hoc in Baptismo miraculose operatur, sicut super illud Rom.
VI, ut ultra non serviamus peccato, dicit Glossa, non hoc
praestatur in Baptismo, nisi forte miraculo ineffabili creatoris, ut
lex peccati, quae est in membris, prorsus extinguatur. Et tales
effectus non aequaliter suscipiuntur ab omnibus baptizatis, etiam si
cum aequali devotione accedant, sed dispensantur huiusmodi effectus
secundum ordinem providentiae divinae.
Ad primum ergo dicendum quod minima gratia baptismalis sufficiens est
ad delendum cuncta peccata. Unde hoc non est propter maiorem
efficaciam Baptismi quod in quibusdam plura, in quibusdam pauciora
peccata solvit, sed propter conditionem subiecti, quia in quolibet
solvit quodcumque invenerit.
Ad secundum dicendum quod hoc quod in baptizatis maior vel minor gratia
apparet, potest dupliciter contingere. Uno modo, quia unus in
Baptismo percipit maiorem gratiam quam alius propter maiorem
devotionem, ut dictum est. Alio modo quia, etiam si aequalem gratiam
percipiant, non aequaliter ea utuntur, sed unus studiosius in ea
proficit, alius per negligentiam gratiae Dei deest.
Ad tertium dicendum quod diversa capacitas in hominibus non est ex
diversitate mentis, quae per Baptismum renovatur, cum omnes homines,
eiusdem speciei existentes, in forma conveniant, sed ex diversa
dispositione corporum. Secus autem est in Angelis, qui differunt
specie. Et ideo Angelis dantur dona gratuita secundum diversam
capacitatem naturalium, non autem hominibus.
Ad quartum dicendum quod sanitas corporalis non est per se effectus
Baptismi, sed est quoddam miraculosum opus providentiae divinae.
|
|